Latin
1.1.16 to 1.1.17
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.16-17
Not analysed yet
16. (920.) Indignatio Rotberti in Haganonem. Interea Belgicae urbibus atque oppidis firmissime optentis, in Celticam redit, ac urbe Suessonica recipit sese. Huc ex omni Gallia principes confluunt. Huc etiam minores multo favore conveniunt. Inter quos cum Rotbertus, in majore gratia apud regem sese haberi putaret, utpote quem ducem in Celtica omnibus praefecerat, cum rex in palatio sedisset, ejus jussu dux dexter, Hagano quoque ei levus pariter resedit. Rotbertus vero dux tacite indignum ferebat personam mediocrem sibi aequari, magnatibusque praeponi. At iram mitigans, animum dissimulabat, vix regi pauca locutus. Celerius ergo surgit, ac cum suis consilium confert. Quo collato, regi per legatos suggerit, sese perferre non posse sibi Haganonem aequari, primatibusque anteferri. Indignum etiam videri hujusmodi hominem regi haerere, et Gallorum nobilissimos longe absistere; quem nisi in mediocritatem redigat, sese eum crudeli suspendio suffocaturum. Rex dilecti ignominiam non passus, facilius se omnium colloquio, quam hujus familiaritate posse carere respondit. Quod nimium Rotbertus indignatus, cum optimatibus plerisque injussus Neustriam petit, ac Turonis sese recipit. Multam ibi de regis levitate indignationem habens. Plurima etiam ut in se transfundatur rerum summa, apud suos caute pertractans. Quamvis etenim regi faveret, non mediocriter tamen ei regnum invidebat, cum sibi post fratrem hereditandum magis videret. Nonnulla quoque moliebatur in Fulconem Remorum metropolitanum, qui regem a cunabulis educaverat, atque in regnum promoverat. Videbatur etenim, quia si is solum deperiret, facilius refundi in sese regnum potuisset. Id etiam apud Balduinum Morinorum principem admodum agitabat. Hic enim ab eo persuasus, ejus partes jam rege deserto sequebatur. 17. (899.) Interfectio Fulconis archiepiscopi. Quo rex comperto, in Balduinum fertur, ac multa obsidionis vi castrum Atrabatum ab eo aufert, atque cum tota sancti Vedasti abbatia, Fulconi praedicto metropolitano concedit. At post aliquot tempora metropolitanus ob itineris longinquitatem fratrumque incommoditatem Altmarum comitem accersiens, abbatiam sancti Medardi quam ipse comes tenebat, ab eo accipit, et pro ea abbatiam sancti Vedasti cum castro Atrabato rationibus utrimque habitis ei impertit. (900.) Unde et ad nimiam pertrahitur Balduinus crudelitatem. Multaque affectus anxietate, ad ultionem penitus sese convertit. Amicitiam ergo circa metropolitanum simulat. Per legatos quoque multam benivolentiam mandat, fidemque spondet. Illud tamen multa suorum curiositate observat, utrum privatus an cum copiis regis palatium petere consuescat; privatum multo nisu impetere cupiens. Haec dum sic haberentur, pro regiis causis contigit episcopos Belgicae apud regem congregari. Unde et metropolitanus accersitus cum iter accelerare pararet, incautus cum paucis festinabat. Cui mox affuit quidam Winemarus cum cohorte a Balduino missus. Metropolitanus cum esset cum paucis, a cohorte cum suis interceptus est. Nulli fugae locus patuit. Omnes circumvallantur atque impetuntur. Admodum utrimque dimicant. Utrimque fusi procumbunt. (900, Jun. 16.) Winemarus metropolitanum adortus, lancea inermem transfigit, atque inter suos septem vulneribus sauciatum praecipitat. Cui cum adhuc ictus intenderet, quidam suorum multo episcopi amore ducti, super eum procumbunt. Qui cum eo mox transfixi atque occisi sunt. Quatuor tantum fuga labuntur, qui rei negotium Remis demonstrant. Tunc vero magna militum manus, ab urbe mox cum armis educta, adversarios persequi conatur. Sed eis elapsis, dominum occisum cum suis colligunt, atque multo doloris lamento Remos deportant, cum sacerdotibus sacerdotem plurimo dignitatis obsequio condentes.