# Historiarum Libri Quatuor 1.1.24-26

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 1.1.24 to 1.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/1.1.24

24. Responsio Heinrici ad metropolitanum Heriveum de Karolo. Ad haec Heinricus : Multa, inquit, me ab his dehortantur, nisi tua, pater, egregie virtus, ad idem quodammodo pertrahat. Scio enim quam difficile et arduum sit, ei consilium dare, cum sua inconstantia, tum suorum invidia. Non est incognitum mihi, quantum pro eo domi militiaeque pridem certaverim. Illud etiam notissimum constat, quantum circa me fide debita abusus sit. Id fortassis, pater, persuades, quod cum factum erit, fecisse penitebit. Sed quia de futuro nemo satis callidus, nemo satis prudens fit, licet saepius prava quam bona consilia proveniant, ferar quocumque jubes. Modestiamque meam, post tuam dignitatem demittam, virtutem tuam expertus. Equidem decretum mihi fuerat, ingenio, consilio, armis ab eo recedere. Persuasus itaque per metropolitanum, Heinricus regi deducitur, multoque ambitionis honore ante admittitur, ac ambo in amicitiam federantur. 25. Quibus gestis Hilduinus Tungrensium episcopus, cum iis qui ab rege defecerant conspirasse in regem insimulatus, regique infensus, ab eo insectabatur. Cujus odii vis eo usque pervenit, ut Richerum Prumiensis monasterii abbatem promoveret, et Hilduinum abdicaret. (921.) At Richerus ab rege donatus, cum ab metropolitano Herimanno urgeretur, eo quod contra fas ab rege episcopatum suscepisset super eum qui tenebat, quique nulla culparum confessione victus, nullo juditio damnatus esset, regis jussu Romam festinat; ac ibi Johanni papae, et regis sententiam et sui negotii causam demonstrat. Papa in Hilduinum desertorem indignans, ab officio eum suspendit ac anathemate damnat; Richerum vero episcopum ordinat, ac suae auctoritatis benedictione donat. Haec dum sic agerentur, Hilduinus prosequitur, incassum apud papam plurimam querimoniam fundens, ac apud eum pro absolutione admodum laborans. Quo conquerente, Richerus redit, ac sedem vacuam jussus ab rege ingreditur. 26. His ita sese habentibus rex ad interiores Belgicae partes iter retorquet; ibique ob multas rerum quae emerserant causas, regio decreto et metropolitani jussu, sinodus apud Trosleium habenda indicitur. Cui sinodo domnus Heriveus praesedit, rege quoque ibidem praesidente. Ubi quamplurimis quae utillima visa sunt determinatis, regis interventu et omnium episcoporum qui sinodo interfuere consensu domnus Heriveus metropolitanus Erlebaldum praedictum Castricensium comitem a vinculo excommunicationis absolvit. Ibi etiam Rodulfo Laudunensium episcopo defuncto, Adelelmum ejusdem urbis thesaurarium multo episcoporum consensu ab rege donatum sollempniter ordinat.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
