Latin
1.1.40 to 1.1.43
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.40-43
Not analysed yet
40. Et Gislebertus quidem cum apud socerum non proficeret, ut regnum sibi parare posset, in Celticam secedit ac transit in Neustriam; sicque cum Rotberto duce de eodem negotio consilium confert, suadens ei de regni susceptione, ac Karoli abjectione. Exultat tirannus, et tirrano absque mora favet. Deliberant itaque ambo, et post pro perpetrandis fidem sacramento confirmant. 41. Tempore vero constituto, cum rex Tungros redisset, ibique privatus resideret, urbem Suessonicam Rotbertus ingreditur. Apud quem ex tota Celtica primates collecti, qua ratione regem abjiciant, constantissime consultant. Nec defuit Gislebertus ab Belgica, qui mox absque deliberatione Rotbertum regem creandum perstrepebat. Communi ergo omnium qui aderant decreto, Rotbertus eligitur (Jun. 29); ac multo ambitionis elatu Remos deductus in basilica sancti Remigii rex creatur. A cujus coronatione peracto triduo, Heriveus Remorum metropolitanus diutina egritudine vexatus, interiit (Jun. 2). Qui si eodem tempore valuisset, tanto facinori oportunitas non patuisset. Cui etiam mox succedit donatus ab Rotberto Seulfus, qui tunc urbis ejusdem officio fungebatur archidiaconatus; vir strenuus multaque rerum scientia inclitus. 42. (923.) Interea Karolus a Gallis praeter paucissimos Belgarum desertum sese comperiens, apud praecipuos eorum qui a se non defecerant, plurimam de suo infortunio agitabat querelam. Miseriorem sese inquiens si hac urgeatur calamitate, quam si oculos claudat suprema morte, cum illa dolores augescant, ista demantur. Carius quoque sibi ferro occidi, quam regno a pervasore privari. Post regni enim privationem, solummodo superesse in exilium deportationem. In quo etiam ab iis quos summo semper habuit amore, apud quos diutius conversatus sit, quibus quoque nihil umquam mali molitus fuerit, debere sese suffragia accipere memorabat. 43. Ad haec sui: Pernitiosum, est inquiunt, o rex juratis a domino deficere, sceleratissimum vero contra dominum stare. Si de desertore ac transfugis agitur, horumque nominum si advertatur interpretatio, quicquid moliti sunt, praeter jus est et equum. Unde et sine dubio si pugnae necessitas eos adurgeat, divinitatis ultionem non evadent. Id vero certissime noveris, nullo modo regnum a te repetendum, nisi bello ipsum aggrediaris tirannum. Regnum ereptum non irrumpes nisi ferro viam violenter aperias. Et quia jam nunc res pugnam suadet, sacramento fides adhibenda est, ut nobis juratis, res in ambiguo non sit. Dein saltem quinquaginta eligendi sunt, qui certissime tirannum appetant, vimque ei inferant, ut cum belli violentia alios in alios exagitaverit, isti tiranno tantum laborent, inventumque transfigant. Quid enim proderit omnes interfici, et malorum causam reservari? Et decreto communi in Rotbertum conjurant.