# Historiarum Libri Quatuor 1.1.44-45

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 1.1.44 to 1.1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/1.1.44

44. Mox quoque et regio jussu accersiuntur ex Belgica, quicumque ab rege non defecisse videbantur. Quorum collectorum numerus, ut fertur, vix in decem milibus putabatur. Et tamen in quantum perspici valuit, nullus militiae ineptus admissus est. Omnes corpore valentes, et non inertes pugnae. Omnes quoque in tirannum unanimes. His rex circumseptus, per Condrucium Hasbaniumque procedit in hostem. Ereptumque regnum irrumpens, sedem regiam Atiniacum pridem suam ingreditur. Ibique aliquantisper reparato exercitu, in adversarium fertur. 45. Factus vero tiranno proprior, exercitum ad congressum ordinat, sex milia robustorum praemittens. Quibus etiam virum consularem nomine Fulbertum ducem constituit (Jun. 15). Se ipsum vero quatuor milibus circumseptum, labentibus primis subventurum deputat. Postquam autem per singulas legiones discurrens, praecipuos quosque multum diuque ad vim belli hortatus est, instructos ordines plurimis suasionibus incitans, ad locum ubi congrediendum erat, deducit. Axonam vero fluvium transmeans, ad urbem Suessonicam tendit. Ibi etenim tirannus copias collegerat. Cujus quoque exercitus in viginti milibus consistebat. Cum ergo Karolus rex bello prudentia intenderet, instinctu episcoporum aliorumque religiosorum virorum qui sibi assistebant actum est, ut ipse rex bellum non ingrederetur, ne forte in rerum confusione regalis stirps eo lapso consumeretur. Id etiam duces et milites coegerunt. Ab omnibus ergo coactus, quatuor milibus quibus ipse circumseptus incendebat, virum consularem Hagraldum praeficit. Hortatur vero plurimum, ut Dei tantum auxilium implorent; nihil eis metuendum, nihil de victoria diffidendum memorans. Regni quoque pervasorem vix uno momento duraturum asserebat: Cum inquiens Deus hujusmodi abhominetur, et apud eum nullus superbiae locus sit, quomodo stabit quem ipse non munit? quomodo resurget, quem ipse praecipitat? Et post haec cum episcopis virisque religiosis qui aderant, montem loco oppositum conscendit, ubi etiam est basilica beatae Genovefae virginis dedicata, eventum belli inde experturus. Interea junctim procedit exercitus et magnanimus gradive in hostem accelerat. Procedit quoque tirannus, animo non impar, at legionibus potior.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
