# Historiarum Libri Quatuor 1.1.46

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/1.1.46

46. Bellum inter Karolum et Rotbertum, ejusque fuga. Quibus utrimque visis comminus, cum maximo clamore utrique exercitus signis infestis concurrunt. Congressique innumeri hinc inde corruunt. Et Rotbertus quidem rex cum in certamine ignotus esset, et hinc inde feriendo toto campo fureret, a conjuratis conspectus, an ipse esset interrogatur. At ille intrepidus, mox barbam obvelatam detegit, seseque esse monstrat, multa vi in Fulbertum comitem ferrum vibrans. Ille vero loetali ictu accepto, ab eo in dextram obliquatur. Et sic per loricae manicam lancea eum in latere gravissimo ictu sauciat, necnon et per epar atque pulmonem et sinistri lateris ypocundriam ferrum usque in clipeum transigit, et circumseptus ab aliis, septem lanceis confossus praecipitatus corruit, diriguitque; multoque Fulbertus mox exhaustus sanguine et intercertans, mortuus cecidit. Interempto vero Rotberto, tanta vi caedis uterque deseviit exercitus, ut in parte ejus undecim milia, in parte vero Karoli septem milia centum duodeviginti a Flodoardo presbitero ferro interiisse descriptum sit. Et jam quidem Karoli victoria videbatur, eo quod tiranno occiso, qui illius fuerant in fugam ferebantur; cum ecce Hugo Rotberti filius vix adhuc pubescens in praelium ab Heriberto deducitur, succurritque labentibus. Et licet cum copiis advenerit, tamen utpote qui patre, amisso omnes suspectos habebat, nulloque duce fretus erat, a belli violentia quievit. Illud tantum memorabile fuisse refertur, quod nullo resistente locum belli occupavit, et aliquantisper in eo stetit, acsi manubias hostium direpturus. Unde et sibi victor videbatur. Karolus vero ob necem tiranni victoria potiri sese putabat. Quapropter et anceps victoria fuit, cum Celtae desertores regem extinctum amiserint, Karolus vero nihil spoliorum attigerit. Neutrum illorum spolia diripuisse contigit. Cujus rei oportunitas cum Karolo non defuisset, nulla tamen ductus cupiditate rem penitus vitavit. Nam transfugis plurimum diffidens, utpote qui maximam exercitus partem amiserat, mox iter sine spoliis in Belgicam retorsit, post truculentius redire disponens (922). Hac tempestate terrae motus in pago Camaracensi factus est, ex quo domus nonnullae subversae sunt. Unde et rerum calamitas adverti potuit, cum regni princeps praeter jus captus, et in carcerem usque in diem vitae suae supremum detrusus sit. Nam cum rem militarem disponeret, et exercitum copiosiorem Galliis inferre pararet, Gallisque inde timor multus incuteretur, mitiore animo ferebantur. Quod Karolus rex subintelligens, per legatos revocare eos nitebatur, multisque rationibus eis id suadere querebat. Nortmannis quoque usque ad effectum suasit, adeo ut regi fidem spondere, eique ut juberet militare vellent. Qui cum regi militaturi occurrere pararent, a Gallis intercurrentibus inhibiti sunt. Unde et eorum suppetiis rex privatus est.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
