Latin
1.1.47 to 1.1.48
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.47-48
Not analysed yet
47. Rodulfi regis promotio ac Karoli captio. Galli a pertinatia nullatenus quiescentes, Rodulfum Richardi Burgundionis filium accitum, apud urbem Suessonicam, eo licet satis reclamante, regem sibi praefecerunt (Jul. 13), virum strenuum, ac litteris liberalibus non mediocriter instructum. Quod Heribertus tantorum malorum incentor sese velle dissimulans, Karolum regem per legatos accersit, tantis flagiciis se reniti voluisse mandans, sed conjuratorum a multitudine vehementissime suppressum; tunc nullum consilii locum patuisse, nunc vero remedii partem optimam sese repperisse. Unde et maturius accedat, quo ei ipse obvenire valeat; cum paucis tamen, ne si cum multis adveniant, dissidentium animositate in bellum cogantur. Et pro itineris securitate si sibi placeat, ab ipsis legatis jurisjurandi fidem accipiat. Rex horum credulus, ab legatis jusjurandum pro fide accepit, ac sine suorum deliberatione proditori obvenire non distulit. Et proditor dolos dissimulans, cum paucis aeque obvenit. Datisque osculis excepti, familiaribus colloquiis cousi sunt. Et inter loquendum cohortem armatorum ad abditis evocat, regique incauto inducit. Qui multitudini reniti non valens, a cohorte captus est; aliquibus cum eo captis, quibusdam etiam interemptis, reliquis quoque fugatis. Ductusque Peronam, carcerali custodiae deputatur. Germani rege amisso, in diversa feruntur. Quorum alii de reditu domini elaborant, alii vero a spe dejecti, Rodulfo regi favent, nec tamen in ejus fidem penitus concedunt. Quorum priores exspectatione diutina domini libertatem opperientes, Heribertum proditorem de fidei violatione sepe convenerunt, ac inde plurimum apud male conscios conquesti sunt. Quibus persuadere non valentes, de perjurii reatu nihil ruboris incusserunt, cum ira Dei eis immineret. 48. (934.) Exactio pecuniae publicae piratis dandae. Haec dum agerentur, pyratae Gallias irruperunt, pecudum armentorumque abductione, multarumque opum exhaustu, cum plurimorum captivitate terram depopulantes. Quorum impetum rex dolens, suorum usus consilio exactionem pecuniae collatitiae fieri exactoribus indixit, quae hostibus in pacis pacto conferretur. Et collata, ad votum commune paciscuntur, atque in sua concedunt. Rex vero licet merens ad alia se contulit. Exercitum itaque in Aquitaniam adversus ejus principem Vilclmum parat, eo quod subdi sibi contempneret. Et tempore oportuno cum exercitu super Ligerim affuit. At Wilelmus militum copiam non patiens, obruenti per legatos occurrit, illisque fluvio interfluente, in legatorum suasionibus dies tota consumpta est. Tandem die altera fidem utrimque pacti, a se discesserunt.