# Historiarum Libri Quatuor 1.1.49-50

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 1.1.49 to 1.1.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/1.1.49

49. (925.) Congressus Rodulfi regis cum piratis, eorumque fusio. Rex inde regressus, febre acuta apud urbem Senonicam corripitur Qui cum die cretica convaluisset, vi recidiva rursus opprimitur. Ac de salute desperans, Remos ad sanctum Remigium sese deferri fecit. Cui dona plurima largitus, elapso mense utiliter convaluit, urbemque Suessonicam alia curaturus expetiit. Ubi cum apud principes rem publicam consuleret, legati adsistunt, qui pyratas fide violata interiores Burgundiae partes irupisse asserunt; congressosque cum Manasse ac Varnero comitibus, Jozselmo atque Ansegiso episcopis, adeo defecisse, ut eorum 960 apud montem Calaum sternerentur, nonnulli capti tenerentur; reliqua vero minorum manus, lapsa profugio sit; Warnerus vero equo occiso, quo vectus ferebatur, decem vulneribus perfossus interierit. His rex motus, diem alteram in partibus deliberationis totam consumpsit. Et die tertia, edicto regio tirones ex citeriori Gallia intra dies quindecim collegit. Collectosque cum aliquot magnatibus super fluvium Sequanam adversariis inducit. At pyratae renisuri obvenientes, a Gallis in sua castra redire coacti sunt. Galli fugientes insecuti, castris ignem inmittunt, congressique vehementi conamine, victos sternunt. At alii fuga pedestri, alii profugio navali elapsi sunt, alii cum castris succensi, alii ferro ad tria milia interfecti sunt. Quos vero fuga exagitavit, post collecti quodam suo oppido secus mare sito collecti sunt. Cui etiam Angae nomen erat. 50. Rollonis pyratae interitus suorumque ruina. Quorum princeps Rollo sufficientibus copiis oppidum implens, bello sese manifeste paravit. Rex inde digressus, exercitum provocanti infert, congredi non differens. Oppidum aggressus est. Et obsidione disposita, vallum quo cingebatur, irrumpit. Atque sic tirones peribolum conscendentes, adversarios pervadunt. Oppidoque potiti, mares omnes trucidant. Feminis intactis parcunt. Oppidum diruunt atque comburunt. Cujus incendiis aere densato ac denigrato, in tetra caligine nonnulli evadentes, finitimam quandam occupant insulam. Quos sine dilatione exercitus aggressus appetit, ac navali pugna victos opprimit. Piratae vitae spem amittentes, alii sese fluctibus immergunt ac enecantur, alii enatantes ab observatoribus jugulati sunt, alii nimia formidine tacti tetis propriis sese appetunt. Et sic omnibus ademptis praedaque direpta non modica, rex Belvacum rediit, ibique resedit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
