Latin
Book 1
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.51
Not analysed yet
51. (926.) Item piratarum interitus. Inde audito Atrabatensium regionem a piratis aliis vexari, assumpto exercitu ab his qui loca maritima incolebant, repentinus in eos fertur. Piratae comminus congredi non ferentes, ab exercitu cedere coacti sunt. Ac coartati, saltu quodam vitam tueri nitebantur. At exercitus circumquaque eos obsidens, adeo urgebat. Illi vero noctu eruptione facta, in castra regis feruntur. Et circumvallante exercitu penitus inclusi, miserabili fortunae succubuere. Octo namque eorum milia). In basilica sanctae Columbae virginis apud Senonas multa amicorum attritione, suorumque obsequio tumulatur. De regni amministratione nihil disposuit; at primatibus eam reliquit, eo quod filios non habuerit, qui regnorum rerum potirentur.