# Historiarum Libri Quatuor 1.1.6-7

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 1.1.6 to 1.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/1.1.6

6. (890.) Pyratae Brittaniam impetunt ac devastant. Interea rege apud urbem Anitium rem publicam procurante, pyratae a finibus Neustriae pulsi, eum ad interiora Aquitaniae concessisse dinoscunt. Confluunt itaque ac classem parant, atque Brittanniam repentini irrumpunt. Brittanni repentino barbarorum impetu territi, saevientibus caedunt. Cuique vitam tantum salvare satis fuit. Rerum suarum ereptionem nemo quaerebat. De vita solummodo agitabant. Unde et suis fere omnibus derelictis, pyratae passim rapiuntur. Quaeque commoda asportant, ac cum multa rerum praeda nullo renitente redeunt. Tam felici ergo successu elati, per exteriores Brittanniae fines secus Andegavum Aquitaniam irrumpunt, multaque depopulatione terram devastant. Abducunt viros ac mulieres puerosque. Quorum provectiores in utroque sexu obtruncant. Pueros servituti mancipant, feminas vero quae formosae videbantur prostituunt. 7. (892.) Odo rex contra pyratas exercitum parat. Sed nonnulli vario eventu elapsi, profugio salvati sunt. A quibus dum exagitarentur, mox Odoni regi relata fuere. Qui rerum magnitudine motus, quotquot ex Aquitania potuit, edicto regio congregari praecepit milites peditesque. Ex Provintia quoque, quae Rhodano et Alpibus marique ac Gothorum finibus circumquaque ambitur, Arelatenses ac Aurasicanos habuit. Sed et ex Gothia, Tholosanos atque Nemausinos. Quibus collectis, exercitus regius, in decem milibus equitum, peditum vero sex milibus erat. Procedit itaque secus Briddam, sancti Juliani martiris castrum, iter agens. Sanctumque regiis donis veneratus, Arvernicum pagum ingreditur. Huc jam hostes advenerant, ac castrum quod Mons Panchei dicitur, vehementi hostilitate premebant. Rex principibus Francorum atque Aquitanorum stipatus, licet ancipiti deliberatione, tamen belli dispositionem apud eos pertractabat, illos ad pugnam hortans, ac eorum magnanimitatem ex natura plurimum attollens. Aliis quoque gentibus eos esse potiores, tam viribus quam audatia et armis, memorabat. Eorum quoque majores, pene totum orbem debellasse, ipsumque caput orbis Romam immaniter attrivisse. Unde et oportere paternam animositatem in filiis renovandam asserebat, ut patrum magnanimitas filiorum virtute commendaretur.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
