Latin
2.1.10 to 2.1.12
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.10-12
Not analysed yet
9. Rex Lauduni arcem capit. Interea regi ab metropolitano per legatos ista suggeruntur. Qui mox coeptum negotium intermittens, suo auxiliaturus regreditur. Milites colligit, ac exercitum parat. Cum quo Laudunum veniens, arcem ab Heriberto nuper ibi exstructam et a suis adhuc detentam obsidet. At qui in arce erant, rebellioni sese parant. Rex ergo circumcirca sagittarios adhibens, missilibus evincere instabat. In quo tumultu hinc inde quam plures sauciati fuere, cum non minus qui in arce erant, sagittis aliisque missilibus uterentur. Rex ergo cum finem oppugnandi viribus non fecisset, ingeniose eos capere cogitabat. 10. Machinae compositio. Fecit itaque ex vehementissimis lignis compactis, machinam, instar longilaterae domus, duodecim virorum capacem, humani corporis staturae in alto aequalem, cujus parietes de ingenti lignorum robore, tectum vero de duris ac intextis cratibus exstruxit. Cui etiam intrinsecus rotas quatuor adhibuit, unde machina ab iis qui intrinsecus laterent, usque ad arcem impelleretur. At tectum non aeque stratum fuit, verum ab acumine dextra levaque dependebat, ut jactis lapidibus facilius lapsum praeberet. Quae exstructa, tironibus mox impleta est, ac ad arcem rotis mobilibus impulsa. Quam cum a superioribus hostes rupibus opprimere conarentur, a sagittariis undique dispositis, contumeliose repulsi sunt. Ad arcem itaque machina deducta, murus ex parte suffosus atque eversus est. Hostes multitudinem armatorum per hunc hiatum possibile introduci formidantes, arma deponunt, ac regiam clementiam implorant. Rex ergo amplius tumultuari prohibens, intactos pene comprehendit, praeter hos qui in militari tumultu sauciati fuere, suosque ad urbis tutelam in arce deposuit. 11. (939.) Dolus Arnulfi atque, oppidi Monasterioli captio. Haec dum gererentur, Arnulfus praedictus Morinorum princeps, Erluini oppidum secus mare situm Monasteriolum nomine, suae parti addere cogitans, eo quod ex navium advectationibus inde plures questus proveniant, adipiscendi insidias componebat. Dirigit itaque quosdam suorum callidos in veste abjecta, dolos dissimulans, ad quendam ejusdem oppidi custodem, quem etiam in proditione non diffidebat facillimum. Qui ingressi, eum a domino salutant, ac loquendi opportunitatem petunt. Secedunt ergo. Illi tantum esse negotium propter quod venerant simulantes, ut a quo exordiri possent, penitus ignorarent, aliquantisper herebant. Et tandem suspirantes: Eia te, inquiunt, Rotberte! eia te Rotberte! sic enim vocabatur quantis malis elapsus, quantis periculis exemptus es, et quanti insuper secundarum rerum tibi debentur successus! Et statim protulerunt duos anulos, alter aureum, alter vero ferreum. Et vide inquiunt, quid in his perpendi valeat. Quo quid esset ignorante, illi prosecuntur: In auro dona egregia, in ferro vincula carceris puta. Instat etenim tempus, quo et oppidum hoc in jus alterius concedat. Tacenda haec tuae fidei committimus. Res vobis nesciis disposita est. Nos quoque id ipsum penitus ignoramus. At rei summam scire non negamus. Mortem loquimur aut exilium. Unde et tibi Arnulfus comes consulens, futurae cladis calamitatem per sua indicia significavit; hortans ut ad sese transeas, et ab eo auri et argenti insignia, terrarumque copiam ac militum multitudinem accipias, cum dono regis. In manus Nortmannorum, qua arte nescimus, in proximo sitis deventuri. Et quid super his tibi visum fuerit, amico per nos respondere ne differas. Ille cupiditate ductus, proditionem addubitat. Herebat ergo stupens. Proponit sibi tandem proditionis dedecus, ea posse necessitate purgari, quod omnes oppidanos in proximo aut exulaturos aut morituros sibi innotuit. Proditionem ergo spondet, ac juratus fidem dat. Nec minus et illi de pollicitis jurant. Tempus facinori datur, ac sacramento firmatur. Legati digressi, sese persuasisse referunt.