Latin
2.1.101 to 2.1.104
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.101-104
Not analysed yet
100. Et cum jam Burgundiae extrema attingeret, viatorum relatu comperit, quosdam qui latrociniis et discursionibus provinciam infestabant, Angelbertum scilicet et Gozbertum, munitionem quae dicebatur Briona exstruxisse, quo etiam post flagitiosa exercitia sese recipiebant. Hanc igitur rex aggressus, obsidione circumdat; pugnaque continua ac fame atterit; et tandem capit, solotenusque diruit. Latrunculos vero petente Letoldo sub sacramento abire permittit. 101. Inter haec cum rex in partibus Burgundiae adhuc detineretur, Aethgiva mater ejus regina eo ignorante Heriberto comiti nupsit, et relicta urbe Lauduno ab eo deducta est. Quod rex vehementer indignans, redire maturat, et cum Gerberga, regina uxore Laudunum ingreditur. Et a matre auferens praedia et aedes regias, uxori delegat. 102. Interea Gerberga regina, Lauduni geminos enixa est. Quorum alter Karolus, alter Heinricus vocatus est. At Heinricus mox post sacri baptismatis perceptionem, in albis decedit. Karolus autem cum naturali virium robore educatur. 103. Ludovicus vero rex, Remos rediens, cum fluvio Axonae propinquaret, per campestria lupum praeire conspicit. Quem equo emisso insecutus, per devia exagitat. Ad omnes ferae declinationes equum impatiens obvertebat. Nec quiescere paciebatur, donec equestri certamine fugientem evinceret. Equus ergo per invia coactus, cespite offendit atque prolabitur. Rex vero gravissime attritus casu, et a suis exceptus, cum multo omnium merore, Remos deportatur. Infestis itaque doloribus toto corpore vexabatur. Et post diutinam valetudinem corruptis interius visceribus ob humorum superfluitatem, elefanciasi peste, toto miserabiliter corpore perfunditur. Qua diutius confectus, anno regni sui 18 a natu autem 36 diem vitae clausit extremum, sepultusque est in coenobio monachorum sancti Remigii, quod distat fere miliario uno ab urbe, cum multis omnium lamentis.