# Historiarum Libri Quatuor 2.1.16-18

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 2.1.16 to 2.1.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/2.1.16

15. Congressus Erluini cum militibus Arnulfi. Arnulfus tanta suorum calamitate confectus, milites colligit, eosque in Erluinum mittit, qui ejus terram usque ad oppidum depopulentur. Directique, incendiis circumquaque ac rapinis admodum deseviunt, multaque rerum praeda abducta, festinabant, cum legati ab Erluino affuerunt, qui indicarent, quod nisi totam praedam sine mora redderent, sine mora eis esse congrediendum. Hostes legationem spernentes, capta abducere accelerabant. Legati regressi, sese abjectos referunt. Erluinus cum quadringentis armatorum mox processit, ac festinantibus supervenit. Illi vero praeda relicta conversi irruentibus obvertuntur. Signisque collatis, acriter dimicatum est. Praedones fere omnes gladio occubuere, praeter hos quos fuga belli violentiae exemit. Et tamen ii, cum fuga eos exagitaret, ab Erluino post insectante atrociter fusi sunt. Erluinus praedis receptis cum ingentibus hostium manubiis ad sua feliciter remeavit. 16. Belgicorum querimonia ad regem super ejus levitate. Quo tempore Belgicorum principes ad regem conveniunt, ac Lauduni apud eum gravissime conqueruntur, eo quod inconsultus omnia appetat. Si eorum quoque consiliis adquiescat, in bonum exitum res suas deventuras memorant. Ad hoc etiam sese convenisse, ut quid velit eis injungat, quod cupit ingerat. Si velit, consilio et armis, terra marique, contra hostes sese congressuros. Rex ab eis fide suscepta, cum multa benivolentia redire permisit, si fortuna quandoque postulet, redire jubens. Nec multo post et ab Aedelstano Anglorum rege classis regi cum copiis missa est. Audierat enim, illum ab iis qui maritima incolebant loca, exagitari; contra quos classis dimicaret, regique nepoti auxilium ferret. Comperto vero contra regem, illorum neminem stare, ipsumque regem in partes Germaniae prosperum secessisse, mari remenso ad propria remeat. 17. Rex in Belgica suos sibi sociat et Ottonis fautores ultra Rhenum fugat. Rex in pago Elisatio cum Hugone Cisalpino principe locutus, Belgicos exteriores qui ad se nondum venerant, sibi asciscebat. Et qui partibus Ottonis favebant, ultra Rhenum fugere compulit. Presenserat enim Ottonem velle in suum jus Belgicam transfundere. Unde et equo ei non ferebatur animo. Truculentius ergo contra illum agitans, suos de regno exturbavit. Qui vero sibi consentiebant asciscens, Gislebertum videlicet Belgicorum ducem, Theodericum quoque atque Isaac comites, cum eis consilium confert, ac pro fide habenda jusjurandum ab eis accipit, post haec Laudunum rediens. Ibique ejusdem urbis episcopum Rodulfum, proditionis evidentissime insimulatum, ab urbe pellit, suosque simul ejicit. Quorum etiam res suis contulit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
