# Historiarum Libri Quatuor 2.1.22-24

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 2.1.22 to 2.1.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/2.1.22

21. Artoldus archiep. Causostem munitionem expugnat et capit. Hujusque rei negotio utiliter peracto, rex in Burgundiam secessit. In cujus absentia Artoldus metropolitanus, ne suae rei putaretur inopia, absque regiis copiis Causostem munitionem appetit, eique obsidionem circumquaque adhibet. Quam continua oppugnatione exagitans, quinto tandem die ingreditur, capitque. Illos quoque qui sibi surripuerant comprehendit. Sed utpote vir bonus, nulliusque vitae aemulus, indempnes abire permisit. Oppidum etiam funditus subruit, sicque ad sua rediit. 22. Heribertus et Hugo Remos obsident et capiunt, praesulemque pellunt. Heribertus malorum occasionem nactus, acsi suorum oppidum dirutum dolens, apud Hugonem ducem qualiter Remos invadat, atque episcopum expungat, vehementissime agit. Cui mox Hugo utpote tiranno tirannus consentiens, sese auxiliaturum pollicetur. Collecto itaque agmine ambo in urbem feruntur, multa eam circum obsidione vallantes. Urbani Heriberto faventes, eo quod regio jussu ejus filium ante Artoldum delegissent, bello cedunt, praesulemque relinquunt, atque ad suae poenae cumulum desertores ad tirannos transeunt. Apertis vero portis sexta obsidionis die, tirannos in urbem excipiunt. Artoldus pulsus, ad coenobium sancti Remigii proficiscitur, suam ibi Deo conspectori omnium querimoniam fundens. Ubi mox episcoporum aliquibus ac quibusdam magnatibus stipatus, rogabatur ut Avenniacensi abbatia sanctique Basoli rebus contentus, episcopii dignitate sese abdicaret. Atque multis minarum terroribus affectus consentit, juratus etiam ut fertur repudiavit; et tandem canibus satisfaciens, ad sanctum Basolum ibi moraturus abscessit. 23. Hugo ac Heribertus in regis absentia Laudunum inpugnant. Hugone ergo diacono, tiranni filio, Remis relicto, jampridem etiam ad episcopatum urbis ipsius evocato, ipse Heribertus atque Hugo, Laudunum cum copiis aggrediuntur, obsidionem undique adhibentes, urbem militibus vacuam rati, eo quod rex in partibus Burgundiae exterioribus alia curaret. Et qua poterant oppugnantes, ingredi conabantur. At montis eminentia superioribus impares, non semel cedere coacti sunt. Instabant tamen, ac regi ingressum praeripere conabantur.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
