# Historiarum Libri Quatuor 2.1.27-28

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 2.1.27 to 2.1.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/2.1.27

26. Rex in partibus Burgundiae exercitum contra tirannos colligit. Rex cum rei militaris inopia contra tirannos nihil moliri valeret, Burgundiam repetiit, ut exercitum inde sumeret, Remisque induceret. Admodum etenim id attemptabat, ut Heribertum ab urbe pervasa pelleret. Dum ergo in colligendis militibus moram faceret, tiranni multo equitatu Laudunum appetunt, atque circumdant, spem proditionis in quibusdam habentes. Haec dum aguntur, ad regis aures tempestive feruntur. Qui sumptis quos undecumque colligere valuit, in pagum Porcensem devenit. Ubi cum rem militarem ordinaret, ac hostibus bellum inferre pararet, tiranni Lauduni obsidione relicta, in regem vadunt, ac insperatum invadentes ejus exercitum, nonnullos sternunt, reliquos vero in fugam cogunt. Rex a suis eductus, vix cum duobus comitibus, vim mortis evasit, oppido quod Altus mons dicitur sese recipiens. Tiranni spe proditionis frustrati, obsidionem solvunt, atque in sua concedunt. 27. (942.) Tiranni a papa monentur, ne regem suum persequantur. Interea a domno Stephano papa vir clarus nomine Damasus legatus in Gallias directus est, apostolicae sedis litteras afferens, jussionem apostolicam continentes, ut principes provinciarum regem suum Ludovicum recipere non differrent, nec gladio ultra hostili eum insectarentur. Et ni cessent, anathematis telo omnes esse figendos. Quo episcopi cognito Remorum dioceseos, in unum mox coacti, de anathemate in sese habendo nisi resipiscant vehementer pertractant. Mittendum enim ad Heribertum disponunt, et ab eo suppliciter petendum, quatinus ipse ducem adeat, atque apud eum pro regis receptione agat, ostendentes anathematis periculum, et quanta iis debeatur ruina, qui dominorum contemptores ac persecutores esse non formidant. Quae suasio nullum effectum habuit. A praedicto etiam papa mox alia legatio directa est, per Remensis ecclesiae legatos, qui a papa eodem sacerdotale pallium Hugoni metropolitano detulere, dicentes apostolicae jussionis hanc esse sententiam, ut Galliarum principes, regem suum persequi parcant, et insuper illum magnifice attollant. Quod nisi intra praescriptum diem officiant, horribili anathemate hujus factionis auctores ac cooperatores sive fautores gravissime esse multandos. Si vero apostolicae jussioni gratanter oboediant, legatos Romam dirigant, qui suam benevolentiam erga regem suum papae referant. Et nec sic quidem tirannis quicquam persuasum est. A quibus cum regi incessanter quaereretur ruina, in contrarium res eorum tota relapsa est.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
