Latin
2.1.4 to 2.1.5
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.4-5
Not analysed yet
3. Legatio Gallorum ad Adelstanum regem pro Ludovico. Legationem etiam promulgantes: Ducis, inquiunt, benivolentia, atque omnium qui in Galliis potiores sunt, huc per undas ignoti maris devenimus; tanta est omnium voluntas, omniumque consensus. Divae memoriae Rodulfo orbi subtracto, dux Ludovicum succedere procuravit, cum id multi inviti concederent, eo quod de patris captione filium adeo suspectum haberent. Attamen duci elaboranti, id ab omnibus jocundissime concessum est. Ludovico ergo omnes bene per omnia optant. Nec sibi quicquam majus aut carius est ejus salute. Illum itaque omnes reddi petunt, quem in Galliis utiliter regnare cupiunt. Tempus constitui volunt, quo regnaturo ad ipsa maris litora dux cum princibus occurrat. Adelstanus rex ac si barbaris non satis credens, ab eis fidem per sacramenta super hoc quaerit, et ad votum accipit. Tempus quoque colloquii habendi statuitur. Legati ab rege munerati atque digressi, in Gallias mari remenso redeunt, ab rege gratias duci referentes, ac pro regis creandi advocatione multam ejus amicitiam pollicentes. Dux itaque cum Galliarum principibus domnum regem excepturi, Bononiam veniunt, ac secus ipsas litoreas arenas collecti, tuguriorum incendio presentiam suam, iis qui in altero litore erant ostendebant. Ibi enim Adelstanus rex cum regio equitatu nepotem praestolantibus Gallis missurus aderat. Cujus jussu domus aliquot succensae sese advenisse trans positis demonstrabant. 4. Hugo et reliqui Galliarum principes Ludovicum ab exilio revocant ejusque fiunt, eumque regem creant. Rex ergo Odonem episcopum, post Canthorbricensium metropolitanum, Gallis ex adverso positis, legatum dirigit, magnae aequitatis ac eloquentiae virum, Ludovicum sese libenter missurum mandans, si tanto illum in Galliis honore proveant, quanto ipse a suis provectus est, cum illi etiam non minus id facere valeant; idque jurejurando se acturos confirment. Quod si nolint, sese ei daturum suorum aliquod regnorum; quo contentus et suis gaudeat, et alienis non sollicitetur. Dux cum reliquis Galliarum magnatibus id sese facturum asserit, si rex creatus a suis consiliis non absistat. Prosecutusque jurisjurandi sacramentum non abnuit. Legatus itaque rediens, regi praestolanti haec omnia refert. Unde et securus nepotem cum iis qui apud se potiores erant, multa insignium ambitione navibus dirigit. Velisque aura commoda turgentibus pelagus ingressi, per quietum spumantibus remis ad terram feruntur. Firmatis vero tergo arenae navibus Ludovicus egreditur, ac ducem cum reliquis occurrentibus excipiens, jure sacramenti sibi adcopulat. Dux inde accelerans, equum insignibus regiis adornatum adducit. Quem cum ascensui aptare vellet, et ille impatiens in diversa sese tolleret, Ludovicus agili exilitione prosiliens, equo strepenti neglecta stapha repentinus insedit. Quod etiam fuit omnibus gratum, ac multae gratulationis provocatio. Cujus arma dux suscipiens, armiger praecedebat, donec jussus magnatibus Galliarum contulit. Quibus militantibus cum multa ambitione et obsequio Laudunum deductus est. Ubi etiam et regnandi jura quindennis accipiens, omnibus faventibus per domnum metropolitanum Artoldum cum episcopis 20 rex creatus est (Jun. 19). Inde quoque deductus, in vicinis urbibus gratulanter excipitur. Universi ei applaudunt. Omnes letantur. Tanta omnium fuit et eadem mens.