Latin
2.1.75 to 2.1.76
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.75-76
Not analysed yet
74. Oratio Rotberti pro Ludovico. Quibus palam promulgatis, Rotbertus metropolitanus subinfert: Quoniam, inquiens, domni atque serenissimi regis satis breviter ac dilucide digestam, optime ut arbitror conquestionem percepimus, consequens videtur, ut ejus causam in quantum fas est determinemus. Dux ergo quia omnia pene regni jura, in sese transfudit, eique viribus reniti non valemus, mitius hoc attemptandum arbitror, ut qui Deum non metuit, et hominem non reveretur, multa ratione multaque rerum consideratione, ad normam Deo juvante reducatur. Igitur juxta patrum decreta, et canonum regulam, inprimis ad satisfactionem fraterne monendus est, verbisque suasoriis ad id modestissime revocandus. Quod si post blandam revocationis ammonitionem resipiscere noluerit, omnium anathemate feriatur, hoc habentes praesidio, quod jam a domno papa correctus sit, jussusque a domini sui insectatione quiescere. 75. Responsio Marini legati pro eodem. Atque his domnus Marinus subjunxit: Reminiscor, inquiens, domnum papam ante hunc annum anathema in reos misisse qui hunc dominum et regem Francorum insectabantur; epistolam quoque suasoriam ut ab eo non deficiant, bonis quibuslibet delegatam, atque conquestionem de eadem re litteris expressam, iis quibus sanior mens erat delegatam fuisse. Unde et opinor justissime dictum, cum ante a papa vocatus atque correctus sit, nunc quoque caritatis gratia revocandus est, et diligentissima suasione ut a malis quiescat commonendus; et post omnium anathemate dampnandus. Et non solum ille, verum omnes qui ei in malis favere faventque. Sed hanc solum a nobis accipiet opem. Numquid vero ab alio quicquam opis accipiet? Ejus conquestio in sua clausula, opem omnium postulat. Sed si a nobis ei succurritur, a domno Ottone rege quid accipiet? Et decretalia sancta acclamant, postquam tirannis anathema dampnationis ab episcopis injectum est, a bonis quoque potentibus vim inferendam, ut si aecclesiasticis correctionibus ad normam redire nolunt, saltem potentium vehementi violentia ad bonum redire cogantur, ut vel invitis bona praestentur.