# Historiarum Libri Quatuor 2.1.77-78

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 2.1.77 to 2.1.78. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/2.1.77

76. Oratio Ottonis regis pro eodem. Ad haec rex Otto: Multa, inquit, sunt patres beneficia, quae a vobis domno ac serenissimo regi Ludovico utiliter accomodari valebunt. Etenim si ejus insectatores armis divinis adoriamini, consequenter aut facili tumultu devicti labascent, aut si quid impetendum relinquetur, facilius nostris armis infirmabitur. Vos ergo jubente domni papae legato, vestri ordinis instrumenta exerite, ac tanti regis adversarios, anathematis gladio transverberate. Contra quae si cervicem postea erigere audeant, et dominicis interdictis resistere non formidant, nostrum exinde erit, quibus commissum est in hac mundi parte sanctam Dei aecclesiam tueri, ut in tales arma sumamus, hujusmodi debellemus. Et si necessitas adurgeat, strictis gladiis usque ad immanissimam caedem perditissimorum hominum deseviamus, habita in illos justissimae indignationis causa, quod illicita aggrediantur, et pro illicitis ammoniti, non corrigantur. Vos itaque tantum vestris insistite; et post modestiam vestram virtus nostra sequetur. 77. Epistola a sinodo ad Hugonem delegata. Quibus dictis, mox sinodi decreto epistola descripta est palamque recitata, hanc verborum seriem tenens : Sancta sinodus in palatio Angleheim sub domnis atque orthodoxis regibus Ludovico et Ottone utiliter habita, Hugoni duci. Quantis malis, quantaque persecutione vexaveris illam venerabilem Remorum metropolim, quanta quoque crudelitate debacchatus sis in dominum tuum regem, ora omnium locuntur, apud omnes agitatur. Quod quam sceleratum, et quam pernitiosum sit, divinae atque humanae leges copiosissime produnt. Unde et tibi compatientes, ab talibus te quiescere monemus. Et ad dominum tuum, multa mansuetudinis humilitate quantotius reverti hortamur. Quod si contempseris, priusquam in diversa referamur, anathemate sine dubio te perstringemus, donec aut satisfacias, aut Romam apud domnum papam ratiocinaturus petas. Cujus litteris jam bis monitus es, et a tanto facinore prohibitus. Unde et nos post illum, tercio jam te ad correctionem revocamus. Quae totius sinodi auctoritate roborata, duci per legatos mox directa est.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
