Latin
2.1.79 to 2.1.81
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.79-81
Not analysed yet
78. Causa Artoldi. Post haec surgens Artoldus archiepiscopus, rerum ordinem, sed et ipsius litis initium quae agitabatur inter sese et Hugonem sibi subrogatum episcopum, luculentissime disseruit. Quin et epistolam profert, nuperrime a domno papa sibi directam, per quam episcopatum sibi retinendum significabat. Post cujus interpretationem, Sigeboldus quidam praedicti Hugonis clericus, aliam mox epistolam sinodo porrexit, signo domni papae munitam, et ab Urbe a sese delatam. Quae etiam in conspectu episcoporum recitata atque diligentissime discussa est. In cujus textu id solum dicebatur, quod Rodulfus Laudunensis episcopus, Wido etiam Suessonicus, necnon et Hildegarius Belvacensis, ceterique Remensis dioceseos episcopi, ad sedem apostolicam pro restitutione Hugonis, et abdicatione Artoldi, epistolam miserint. Unde et domnum papam ad eorum vota, eorumque petitionem, omnia fieri velle. Post cujus recitationem, praedicti mox consurgentes episcopi, epistolae sententiam penitus confutarunt ac calumniarum injectorem hominem perditissimum adclamarunt. Quibus cum contraire non posset, quibusdam maledictis eos adortus, publice de perfidia criminabatur. 79. Calumniatoris episcoporum reprobatio. Tunc a domno Manino decernitur, ut recitentur capitula de calumniatoribus prolata. Quibus mox lectis, cum calumniator reniti non posset, episcoporum inditio diaconatus quo fungebatur officio privatur, et a conspectu sinodi contumeliose reprobatus, exire compellitur. Artoldo vero pontificatus dignitatem secundum canonum instituta, patrumque decreta, sinodus habendam decernit, atque corroborat, eo quod nullius concilii rationibus interesse refugerit. Atque haec prima consessionis die constituta sunt. 80. Secunda vero die, post recitatas sacrae auctoritatis lectiones, et domni Rotberti allocutionem, a venerabili Marino constituitur, ut quoniam juxta sacrae legis sententiam, pontificalis dignitas Artoldo restituta est, in ipsius pervasorem sinodalis proferatur censura. Recitantur itaque decreta canonum, et sanctorum instituta patrum, Innocentii, Alexandri, Simmachi, Sixti, Celestini, Zozimi, Leonis, Bonefacii, aliorumque sanctae Dei aecclesiae doctorum illustrium. Quorum decretis, unanimiter anathematizant, atque ab totius aecclesiae communione sequestrant, Hugonem Remensis aecclesiae pervasorem, donec resipiscentem peniteat, ac pro facinore offensis satisfaciat.