# Historiarum Libri Quatuor 2.1.82-83

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 2.1.82 to 2.1.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/2.1.82

81. Cf. Legg. II. 24. l. 55. Reliquis autem diebus decretum est de incestis et illicitis presbiterorum conjugiis, de presbiteris quoque eukaristiam indigne tractantibus, de aecclesiis etiam a laicis indebite usurpatis; aliaque nonnulla ibi prolata fuere, quae diligentissime investigata, atque utiliter diffinita sunt; sicque sinodus soluta est. Indicitur vero post dies 30 iterum habenda Lauduni in basilica sancti Vincentii martiris, ut ibi exeratur anathema in Hugonem tirannum. 82. Anathema episcoporum iu ducem ejusque fautores. Quibus diligenter ac canonice peractis, Ludovicus rex ab Ottone rege militum copias duce Chonrado, contra Hugonem tirannum accipit. Quae dum per dies 40 colligerentur, episcopi supradicti tricesima die post peractam sinodum in basilica sancti Vincentii martiris apud Laudunum sub rege Ludovico collecti sunt. Et iterum praesidente praedicto Marino, post sacrae Scripturae paginas, quae ibi recitatae et multa consideratione discussae sunt, Hugonem tirannum anathemate damnant, et a sancta aecclesia pellunt, nisi resipiscens domino suo satisfaciat, aut Romam pro sui absolutione apud domnum papam ratiocinaturus petat. In qua etiam sinodo, agitur de episcopis qui cum duce evocati fuere, et distulerunt venire, de iis etiam qui consecrationi Hugonis episcopi jam abdicati illicite interfuerunt, vel qui ab ipso pulso, vel post abdicato, contra fas videbantur promoti. Damnantur itaque duo pseudoepiscopi ab Hugone ordinati, Tetbaldus scilicet et Ivo, quorum prior a pulso sacratus est Ambianensium episcopus, alter vero ab abdicato Silletensium. Damnatus et Adelelmus Laudunensis aecclesiae diaconus, a Rodulfo suo episcopo insimulatus, eo quod Tetbaldum excommunicatum in aeclesiam temerarius introduxerit. Hi enim in anteriore sinodo cum duce jam evocati, satisfacere contempnebant. Vocatur vero Hildegarius Belvacensium episcopus, domni Marini et episcoporum legatione, ut aut ad eos veniat, aut sedem apostolicam pro suo facinore ratiocinaturus petat, eo quod interfuerit ordinationi supra jam dictorum pseudoepiscoporum. Vocatur et Heribertus, Heriberti tiranni filius, ob mala quae aecclesiis vel episcopis immaniter inferebat. Wido vero Suessionicus episcopus, cum a plurimis laceraretur, eo quod ipse Hugonem episcopum sacrasset, in sinodo reum sese confitens, et multa penitentia reatum deplorans, intercedentibus apud sinodum Artoldo atque Rotberto archiepiscopis, absolvi ab eis obtinuit. Wicfridus quoque Morinensis episcopus, qui criminabatur interfuisse, immunis a crimine reperitur. Affuit vero Transmari Noviomensis episcopi legatus, Silvester presbiter, episcopum suum tanta vi febrium detentum asserens, ut ad sinodum venire nequiverit, quod etiam in conspectu sinodi testibus approbavit. Post haec episcopi in sua referuntur. Domnus vero Marinus, ab Ottone rege per legatos rogatus, in partes Germaniae secedit, ibique aecclesiam Vuldensis monasterii dedicat, et hieme exacta, Romam redit. His expletis, Rodulfus Laudunensis episcopus, ultimo corporis dolore confectus, hac vita decedit. Succedit ei vero frater regis ex concubina Rorico, omni rerum scientia inclitus.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
