Latin
2.1.87 to 2.1.90
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.87-90
Not analysed yet
86. Rex vero Ludovicus Gerbergam reginam ad Ottonem fratrem suum dirigit, ut sibi copias acceleret. Proficiscitur itaque imminente sollempnitate pascali, et Aquisgrani palatio sanctum pascha cum fratre Ottone celebrat. Conveniunt ex Germania principes nonnulli. Adsunt ex Belgica universi. Nec desunt legati Grecorum, Italorum, Anglorum, atque aliorum plurimae legationes populorum. Regina ergo cum fratre consilio habito, et accepta ab eo auxilii pollicitatione, secura ad regem Ludovicum redit. 87. Ludovicus vero in tirannum iratus, nimio animi fervore Ottonis auxilium praevenire meditabatur. Arbitrabatur etenim, quoniam in longa exercitus exspectatione, injuria inulta videretur. Confert itaque cum patre meo consilium, eo quod ejus esset miles, consiliis commodus, facundia simul et audatia plurimus. Unde et rex admodum ei consuescebat, et apud eum sepissime consultabat. Dictabat ergo pater meus apud regem et paucos qui intererant, ordinem capiendi Laudunum ita. Primum sese observaturum oportunitatem aiebat, et an loci habitudo id ferret, an etiam cives in observatione urbis cautissimi haberentur, diligentissime exploraturum sese memorabat. Deinde dicebat efficaciter se adeo ordinaturum omnia, et sic ad effectum utiliter reducturum, ut nulli post sese quicquam negotio inperfecto supplendum relinqueretur. 88. Rege ergo per dies aliquot Remis demorante, Rodulfus sic enim pater meus dicebatur commoditatem patrandi negotii per suos explorabat. Missisque exploratoribus, comperit agasones civium per dies singulas exire ab urbe tempore vespertino quinquagenos aut sexagenos, et farraginis fasciculos equis in urbem deferre, capitibus ob solis ardorem obvolutis. Idque cotidie, et tempore eodem. Quod cum ab observatoribus patri meo relatum fuisset, simili eos exercitio posse falli advertit. Refert ergo sese ad regem, et sic apud eum praesentibus paucissimis concepta effundit: 89. Magnum quidem, inquiens, o rex videretur, si hoc negotium solummodo armis viribusque esset attemptandum. Sed quia per astutiam ejus principium utilitas aggredi suadet, prout mihi videtur, cohortes aliquot secus montem in abditis ponendae sunt. Exspectandum etiam qua tempestate equos educant agasones herbatum potatumque. Qui cum in suo tempore egressi fuerint, et ab observatoribus eorum egressus et numerus nobis referetur, mox ad eorum numerum lectissimi juvenes eodem scemate, eodemque numero capitibus ut ipsi pilleatis farraginem in equis ad portam deferant, unde paulo ante agasones exierant, acsi ipsi agasones redeant. Qui cum altitudine fasciculorum aspectum protegere possint, facili ingressu urbem penetrabunt. Et ne quid impossibile a me dictum suspiceris, eorum ducem me in hoc certamine offero. Animo tantum sint constanti. Successus vero Deo volente prosperabitur. Si ergo tempestivius cives insidias advertant, bellumque nobis paucioribus inferant, fixum nobis animo sit, aut portae ingressum tantum tueri, donec tubae clangore excitatae cohortes nobis subveniant, aut multa constantia in loco quem quisque possidebit, magnanimiter emori.