# Historiarum Libri Quatuor 2.1.93-97

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 2.1.93 to 2.1.97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/2.1.93

92. Aderat tempus quo rex copias ab Ottone rege praestolabatur. Adest ergo Chonradus dux cum exercitu ex tota Belgica, ab Ottone rege missus. Ludovicus vero rex cum exercitu de Belgica ducis terram ingreditur. Primum vero urbem Silletum adit. Ibi autem primum certamen habere volens, impedimenta quaeque ab urbe amovet. Succendit itaque suburbium, circumquaque, ac quidquid extrinsecus exstare videbatur, in planiciem redigit. Obsidionem deputat, urbemque circumdat. Gravi congressu utrimque dimicatum est. Utrimque quam plurimi sauciantur. Belgae vero quia ab urbanis nimium arcobalistis impetebantur, resistere quiescunt. Nihil enim contra nisi tantum scutorum testudine utebantur. Unde et regio jussu, ab ea urbe discedunt, non solum ob arcobalistarum impetum, verum etiam ob turrium plurimarum firmamentum. 93. Aliorsum itaque iter retorquent, et usque ad fluvium Sequanam, quidquid ducis visum est per 40 miliaria immanissime insectati sunt. Sed cum fluvius equitatum regium ulterius prohiberet, rex gratias exercitui reddit, et secum usque quo a se dividerentur reducit. Dux autem e vestigio exercitum collectum in pagum Suessonicum deducit. 94. Ubi cum in regem conaretur, intervenientibus episcopis Widone Autisidorense et Ansegiso Trecasino, jurejurando utrimque accepto sub pace sequestra usque in pascha ratio eorum dilata est. Quae omnia Julio mense gesta sunt. 95. Quo etiam tempore, sinodus Romae habita est in basilica sancti Petri apostoli, praesidente domno Agapito papa. In qua etiam ipse domnus papa, concilium anteriore anno apud Angleheim habitum, coram episcopis Italiae roboravit, et ab eis roborari constituit. Hugonem quoque Galliarum ducem, in supradicta sinodo dampnatum, ipse etiam condempnat, donec regi suo satisfaciat, aut Romam veniat inde ratiocinaturus. Moxque anathema descriptum et a sinodo roboratum, episcopis Galliarum destinatur. 96. (950.) Episcopi itaque Galliarum anathemate moti, apud ducem colliguntur, et inde gravissime conqueruntur. Ex decretis patrum, sacrisque canonibus duci demonstrantes, neminem stare pertinaciter adversus dominum suum debere, nec temere in eum quicquam moliri. Illud etiam promptissime monstrant, secundum apostolum regem honorificandum, et non solum regem verum omnem potestatem majorem subjectis dominari debere asserunt. Preter haec quoque perniciosissimum esse, apostolicum anathema pertinaciter vilipendere, cum id sit gladius qui penetrat corpus usque ad animam, et sic mortificatos a regno beatorum spirituum repellat. Sibi etiam periculo esse memorant, si id quod animabus periculum ingerit, neglegentes non innotescant.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
