Latin
3.3.100 to 3.3.102
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.100-102
Not analysed yet
99. Hac tempestate Germania nullo regis imperio tenebatur, quippe cum et Ottonem infantem aetatis infirmitas regnare prohiberet, et Heziloni, regnandi cupido, a potioribus regnum contradiceretur. Unde Lotharius occasionem nactus, de Belgicae pervasione iterum cogitabat, ut videlicet ad suae dominationis jus eam retorqueret, cum Otto non esset, principes dissiderent, regnique dignitas nullo regis administraretur imperio. 100. Itaque Odonem atque Herbertum viros illustres et potentia claros advocans, eis sui voti secretum aperit. Et quia paulo ante eorum patrui absque liberis defuncti terra optima cum oppidis munitissimis illos liberaliter donaverat, ipsi mox domi militiaeque esse paratissimos responderunt. Quibus faventibus cum rex sibi in animo esse diceret, ut Belgicam repeteret, eamque militaribus copiis expugnaret, ipsi hujus rei initium Virduni faciendum dicunt, eo quod ipsa propinquior civitas esset, et sese multa obsidione eam aggressuros, nec umquam ab ea nisi capta recessuros. Qua capta, et sacramento atque obside regi annexa, ulterius processuros. Tandiu etiam moraturos in Belgica, donec aut armis expugnetur, aut victi Belgae in deditionem omnes transeant. Quorum spontione suscepta, rex cum ipsis exercitum mox Virdunum admovit. 101. Virduni expugnatio. Quae civitas eo situ posita est, ut a fronte, planitie pervia meantibus accessum praebeat; a tergo inaccessibilis sit. Ibi enim a summo in posteriora, profundo hiatu circumquaque distenditur. Ab inferioribus vero ad summum, rupibus praeruptis artatur. Quae non solum scatens fontibus, puteisque, incolis accommoda, sed et fluvio Mosa eam a praerupta parte abluente, nemorosa. Ubi ergo a fronte planitien praefert, pugnaturi machinas bellicas generis diversi aptavere. Nec minus qui in urbe erant, ad resistendum sese expediebant. Pugnatum est tandem octo ferme continuis diebus. At cives cum viderent nulla a suis extrinsecus suffragia mitti, nec jugis praelii pondus se tolerare posse, consilio inito indempnes et intacti hostibus cessere. Urbem aperuerunt, et sese Lothario victi obtulerunt.