Latin
3.3.106 to 3.3.107
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.106-107
Not analysed yet
105. Compositio cujusdam machinae bellicae. Quercus proceras radicitus succisas, ad machinam bellicam extruendam advexerunt. Ex quibus quatuor trabes tricenorum pedum straverunt solo, ita ut duae in longum projectae, et decem pedum intervallo distinctae, duabus aliis per transversum eodem intervallo superjacentibus cohererent. Longitudinis et latitudinis spatium, quod intra commissuras earum tenebatur, decem pedum erat. Quicquid etiam a commissuris extra projectum erat, simili modo decem pedibus distendebatur. In harum trabium commissuris, quatuor sublicas quadragenorum pedum, quadrato quidem scemate, sed procero, aequo spatio a se distantes, adhibitis trocleis erexerunt. Transposueruntque bis per quatuor latera festucas decem pedum, in medio scilicet, et in summo, quae traductae, sublicas sibi fortiter annecterent. A capitibus vero trabium, quibus sublicae nitebantur, quatuor trabes eductae, et pene usque ad festucas superiores obliquatae, sublicis jungebantur, ut sic ex eis machina extrinsecus firmata non titubaret. Super festucas quoque quae in medio et in summo machinam conectebant, tigna straverunt. Quae etiam cratibus contexerunt, super quas dimicaturi stantes, et eminentiores facti, adversarios deorsum jaculis et lapidibus obruerent. Hanc molem extructam, ad stationem hostium deducere cogitabant. Sed quia sagittarios suspectos habebant, rationem querebant, qua hostibus sine suorum lesione appropinquaret. Tandem ratione subtilius perscrutante, repertum est eam ad hostes optima arte detrudi posse. 106. Deductio ad hostes superioris machinae. Dictabant enim quatuor stipites multae grossitudinis terrae solidae mandandos; decem pedibus in terra defossis, octo vero a terra ejectis. Qui etiam transpositis per quatuor latera repagulis vehementissimis solidarentur. Repagulis quoque transmissis, funes inserendos. Sed funium capita ab hostibus abducta, superiora quidem machinae, interiora vero bobus annecterentur. At interiora, longius superioribus protenderentur. Superiora vero, breviore ductu machinam implicitam haberent, ita ut inter hostes et boves machina staret. Unde et fieret ut quanto boves ab hostibus trahendo discederent, tanto machina hostibus attracta propinquaret. Quo commento, chilindris suppositis, quibus facilius motum acciperet, machina hostibus nullo laeso appulsa est.