# Historiarum Libri Quatuor 3.3.16-20

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.16 to 3.3.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.16

15. (962.) Cujus peractis exsequiis, Hugo nuperrime dux Francorum ab rege factus, regem suppliciter adit, petitque pontificalem dignitatem ei restitui, eo quod ipse ante Artoldum ipsam adeptus fuerit, et non suo facinore sed Rodulfi regis invidia, Artoldum ei superductum memorat. Persistebat itaque ut redderetur. Et statim decreto regio, sinodus episcoporum post dies 40 habenda indicitur. 16. Colligitur ergo consummatis diebus in pago Meldensi secus fluvium Matronam, in vico qui vocatur..., ex Remensi ac Senonensi provinciis, sinodus 13 episcoporum praeside Senonense pontifice. Inter quos etiam fautores aliqui pro parte Hugonis videbantur, et maxime illi qui duci consuescebant, utpote Aurelianensis, et Parisiacus, Silletensis, quoque. Atque hi publice consultabant. Renitentibus autem Roricone Laudunensi, et Gubuino Catalaunico episcopis, et vehementissime asserentibus, quod a multitudine episcoporum excommunicatus, a minore eorum numero absolvi non posset, relinquitur ratio differenda, usque ad interrogationem papae Romani. 17. Nec multo post, et legatio dirigitur in Gallias a domno Johanne papa, qui jam succedebat Octoviano, domni Agapiti successori; asserens praedictum Hugonem abdicatum, tam sinodo Romana, quam Papiae nuperrime habita, ab episcopis Italiae anathematizatum, nisi ab iis quae illicite repetebat quiesceret. Qua legatione omnibus intimata, quaerimoniae ratio pessumdata est. Hugo itaque a fratre suo Rotberto receptus, nimia anxietate intra dies paucissimos Meldi defunctus est. 18. Bruno itaque metropolitanus et dux, cuidam ex collegio canonicorum Mettensium nomine Odelrico apud regem praesulatum quaerebat. Quod cum obtinuisset, coram adesse facit. Qui vir memorabilis, cum esset divitiis et nobilitate, litterarumque scientia adeo clarus, an rege largiente episcopatum suscipere audeat sciscitatur. Etenim tunc expetebatur a quodam illustri, cui a duce auxilium ferebatur. At ille utpote vir magnanimus, si rex largiatur, sese contra omnes et suscepturum et defensurum respondit. Quod etiam multam sibi ducis invidiam comparavit. 19. Ordinatur itaque in basilica sancti Remigii ab episcopis Remensis metropolis diocesaneis, Widone scilicet Suessonico, Roricone Laudunensi, Gibuino Catalaunico, Hadulfo Noviomensi, atque Wicfrido Virdunensi (963). Factusque praesul, mox tirannos qui suae aecclesiae res pervaserant, ut ad satisfaciendum redeant, jure aecclesiastico advocat. Atque inde per tres dierum quadragenas concessit esse consulendum.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
