# Historiarum Libri Quatuor 3.3.21-24

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.21 to 3.3.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.21

20. (964.) Evoluto vero tempore, Tetbaldum Turonicum cum aliis rerum aecclesiasticarum pervasoribus anathemate damnat. Post non multos autem dies penitentia ducti, ad praesulem satisfacturi redeunt, atque res pervasas legaliter reddunt (965). Recipit itaque domnus praesul ab Heriberto quidem Sparnacum vicum populosum ac opulentum, ab Tetbaldo vero castrum Codiciacum, eosque a vinculo anathematis absolvit. Et Tetbaldi quidem filio, qui sese sibi commiserat, militaturum, castrum sub conditione servandae fidelitatis concedit. 21. Quo etiam tempore Arnulfus Morinorum princeps, hac vita decessit. Cujus terram Lotharius, rex ingressus, filio defuncti liberaliter reddit, eumque cum militibus jure sacramentorum sibi annectit. 22. (969.) Huic quoque regalis nobilitatis vir Adalbero, ex Mettensium similiter collegio, strenue ac feliciter successit. Qui quanto suis profuerit, et quanta ab aemulis plus justo passus sit, opere sequenti declarabitur. Hic in initio post sui promotionem, structuris aecclesiae suae plurimum studuit. Fornices enim qui ab aecclesiae introitu per quartam pene totius basilicae partem, eminenti structura distendebantur, penitus diruit. Unde et ampliore receptaculo, et digniore scemate, tota aecclesia decorata est. Corpus quoque sancti Kalisti papae et martiris, debito honore in ipso aecclesiae ingressu, loco scilicet editiore collocavit; ibique altare dedicans, oratorium fundendis Deo precibus commodissimum aptavit. Altare praecipuum crucibus aureis insigniens, cancellis utrimque radientibus obvelavit. 23. Preter haec etiam altare gestatorium non viliori opere effinxit. Super quod sacerdote apud Deum agente, aderant quatuor evangelistarum expressae auro et argento imagines, singulae in singulis angulis stantes. Quarum uniuscujusque alae extensae, duo latera altaris ad medium obvelabant. Facies vero agno immaculato conversas intendebant. In quo etiam ferculum Salomonis imitari videbatur. Fecit quoque candelabrum septifidum; in quo cum septem ab uno surgerent, illud significare videbatur, quod ab uno Spiritu septem gratiarum dona dividantur. Nec minus et arcam opere eleganti decoravit; in qua virgam et manna id est sanctorum reliquias operuit. Coronas quoque non minima inpensa fabrefactas in aecclesiae decus suspendit. Quam fenestris diversas continentibus historias dilucidatam, campanis mugientibus acsi tonantem dedit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
