# Historiarum Libri Quatuor 3.3.25-27

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.25 to 3.3.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.25

24. Canonicos etiam qui in propriis hospiciis degentes, tantum sua curabant, jure communicatis vivere instruxit. Unde et claustrum monasterio addidit, in quo die morantes, cohabitarent, necnon et dormitorium, ubi noctu in silentio quiescerent, refectorium quoque, ubi de communi considentes reficerentur. Legesque ascripsit, ut orationis tempore in ecclesia nihil nisi signo peterent, praeter quod necessitatis afferret inpulsio. Cibum una taciturni caperent; post prandium, in gratiarum actione laudes Deo decantarent. Completorio vero expleto, silentium usque laudes matutinas nullatenus violarent. Jam horoscopo pulsante excitati, ad laudes persolvendas sese praevenire contenderent. Ante horam diei primam, libertas egrediendi a claustro, nemini concessa erat, praeter hos qui curis eorum insistebant. Et ne quis per ignorantiam quicquam faciendum relinqueret, sancti Augustini instituta, Patrumque decreta cotidie eis recitanda indixit. 25. Monachorum quoque mores, quanta dilectione et industria correxit, atque a seculi habitu distinxit, sat dicere non est. Non solum enim religionis dignitate eos insignes apparere studuit, verum etiam bonis exterioribus augmentatos nullo modo minui prudens adegit. Quos cum multo coleret amore, praecipua tamen beati Remigii Francorum patroni monachos caritate extollebat; unde et eorum res stabiliri in posterum cupiens, Romam concessit (971?). Et utpote vir nobilis et strenuus, et fama celibis vitae omnibus clarus, a beatae memoriae Johanne papa, cum multa reverentia exceptus est. A quo etiam post mutua colloquia jussus, in die natalitia Domini duodecim praecedentibus episcopis missarum sollempnia celebravit. In tanta ejus gratia habitus, ut ab eo rogaretur petere, si quid optaret. 26. Quod metropolitanus Adalbero de rebus sancti Remigii a papa Johanne privilegium fieri petiit, tunc vir memorabilis sic exorsus: Quoniam, inquit, pater sanctissime multa caritate filium complexus ad te amplius attraxisti, quod tibi onerosum sit petendum non arbitror. Novi enim, quod diligens pater, interdum filio gravari gaudeat. Sed illud petere me proposui, quod et tanto patri onerosum non fiat, et petenti satis commodi comparet. Est mihi in Galliis monachorum coenobium, non longe ab urbe Remorum situm. Ubi etiam beati Remigii Francorum patroni corpus sanctissimum decentissime quiescit, cui etiam honor exhibetur debitus. Cujus res in posterum stabiliri firmiter quaerens, vestrae auctoritatis privilegio confirmari inpraesentiarum deposco, terras videlicet cultas atque incultas, silvas et pascua, vineas ac pemeria, torrentes et stagna; castri quoque illorum munitatem, villarumque liberalem intra et extra potestatem, tandem etiam res omnes mobiles atque inmobiles vestri apostolatus dignitas solidet atque confirmet. Abbatiam quoque sancti Timothei martiris quae nostri juris esse videtur, sub vestri praesentia, horumque episcoporum testimonio eis concedo, ut inde pauperibus administretur, et memoria nostri servis Dei in coenobio habeatur. Haec igitur superioribus addita in jus praedicti sancti transeat, atque illius propria, vestra similiter auctoritate confirmetur.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
