# Historiarum Libri Quatuor 3.3.36-38

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.36 to 3.3.38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.36

35. Item indignatio primatis in monachos. Quae enim vis impulit, ut monachus intra claustra monasterii dominicis servitiis mancipandus, compatrem habeat, et compater dicatur? Et o quantum nostro ordini dissentiat considerate. Si inquam compater est, ut a verisimili probabile efferam, cum eo qui pater est ipse est pater. Si vero pater est, filium vel filiam habere dubium non est. Unde et scortator potius quam monachus dicendus est. Sed quid de commatre? Quid in hoc nomine a secularibus perpenditur, nisi turpitudinis consentanea? Hoc licet verisimile dicens, secularibus non praejudico, sed nostro ordini illicita reprehendo. Quod quia ineptum videtur, vestra interminatione inhibendum est. His venerandus metropolitanus subjungens: Si, inquit, placet sinodo interdicetur. Sinodus dixit: Interdicatur. Metropolitani itaque auctoritate, omnium consensu inhibitum est. 36. Secunda primatis objectio. Rursusque primas exorsus: Adhuc, inquit, nostro ordini inimica proferam. In quo quidam dinoscuntur, quibus mos inolevit, ut soli a monasteriis egrediantur, soli foris nullo sui operis teste maneant, et quod pessimum est, absque fratrum benedictione et exeant, et sine ea redeant. Unde non dubium est, eos facilius posse falli, quos fratrum orantium benedictio non munit. Inde est quod turpitudo vitae, morum pravitas, proprietatis peculium, nobis a calumniantibus intenduntur. Unde etiam necesse est, ut his calumniis subdamur, cum repulsioni testes habere non possimus. Hoc quoque vestra censura prohibeat. Sinodus dixit: Prohibeatur. Et memorabilis metropolitanus: Hoc quoque, inquit, nostra auctoritate prohibemus. 37. Tertia primatis indignatio. His quoque primas alia adjungens: Quoniam, inquit, de vitiis nostri ordinis dicere coepi, nihil relinquendum putavi, ut his amotis, religio nostra acsi enubilata reluceat. Sunt enim inquam nostri ordinis quidam, quibus curae est pillea aurita capiti manifeste imponere, pellesque peregrinas pilleo regulari praeponere, pro abjectae vestis habitu, vestes lautissimas induere. Nam tunicas magni emptas, plurimum cupiunt, quas sic ab utroque latere stringunt, manicisque et giris diffluentibus diffundunt, ut artatis clunibus et protensis natibus potius meretriculis quam monachis a tergo assimilentur.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
