Latin
3.3.39 to 3.3.43
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.39-43
Not analysed yet
38. De superfluo vestitum colore. Quid vero de colore vestium? Unde tantum decepti sunt, ut dignitatis merita coloribus comparent. Nam nisi tunica nigro colore deceat, ea indui nullo modo placet. Quod si etiam nigro albus laneficii opere intermixtus sit, hic quoque talis vestem abjectam facit. Fulvus quoque abjicitur. Nec minus niger nativus, non sufficit, nisi etiam corticum inficiatur sucis. Atque haec de vestibus. 39. De calciamentorum superfluitate. De calciamentorum vero superfluitate quid referam? Tantum enim in his insaniunt, ut commoditatem sibi plurimam per ea auferant. Ea enim sic arta induunt, ut cippati pene impediantur. In quibus etiam rostra componunt; aures hinc inde erigunt; et ne folleant magno opere elaborant. Ut luceant quoque, famulis consciis indicunt. 40. De linteis et operibus superfluis. An lintea operosa atque pellicea operimenta sileam? Cum inquam a majoribus clementiae gratia prolenis indui pellibus mediocribus concessum sit, vitium superfluitatis irrepsit. Unde et nunc peregrinis operimentis limbos bipalmos circumducunt, atque pannis Noricis ea desuper duplicant. Linteis vero pro stragulis minime uti concessum est; sed a quibusdam minus religiosis, caeteris superfluis id additum est. Quorum numerus cum ex locis diversis plurimus esset, a pluritate malorum bonorum paucitati id persuasum est. 41. De femoralibus iniquis. Sed quid femoralia iniqua referam? Horum etenim tibiales quater sesquipede patent, atque ex staminis subtilitate etiam pudenda intuentibus non protegunt; in quorum compositione id uni non sufficit, quo duo contenti ad plenum esse valerent. Haec coram hic relata, an prohiberi veliis, indicate. Caetera vero nostris conciliis in privato corrigenda sunt. Sinodus dixit: Et prohibeantur. 42. Responsio metropolitani ad primatem. Ad haec quoque metropolitanus subjunxit: Gravitatis quidem vestrae fuit pauca dicendo pluribus parcere; sed quoniam haec quae reprehensimus in vestro ordine subjacent, alia nobis, alia vero privatis conciliis corrigenda judicatis, idem sentio, idem laudo. Unde etiam quae hic inhiberi vestra gravitas petit, nostra auctoritas interdicit. Quae vobis silendo reservastis, vestris relinquimus inmutanda juditiis. His quoque dictis, sinodus soluta est. Quo tempore, monachorum religio admodum floruit, cum eorum religionis peritissimus metropolitanus, hujus rei hortator esset et suasor. Et ut nobilitati suae in omnibus responderet, aecclesiae suae filios studiis liberalibus instruere utiliter quaerebat.