Latin
3.3.5 to 3.3.8
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.5-8
Not analysed yet
4. Wilelmus vero Arverniae fines perlustrans quae est Aquitaniae pars, ab oppidis milites educebat, ad pugnam exercitum colligens. Collectoque in regem fertur. Quo rex comperto, duce favente exercitum in hostem reducit. Signisque infestis congreditur. Acerrime dimicatum est, nonnullis utrimque fusis. Sed regio equitatu praevalente, Aquitanos fuga exagitat. Regiae vero acies promtissime insecuntur. In qua fuga nonnulli Aquitanorum interfecti, plurimi autem capti fuerunt. Wilelmus vero devia secutus, cum duobus vix per abrupta profugit. 5. Rex ergo prospero belli successu insignis, acies iterum Pictavis inferri jubet. Arbitrabatur etenim, urbem tunc facillime capi posse, cum exercitus recentis belli animositate adhuc ferveat, et urbani multo detineantur metu, ob principis sui fugam, ejusque militum infelicem eventum. Dux itaque regis magnanimitatem multo favore excipiens, exercitum licet fatigatum, et tamen sua benignitate captum, urbi reducit. Urbani vero belli casu exanimes, vitam deposcunt, et pro urbis illesione supplicant. Cum autem exercitus urbem vi vellet irrumpere, et spolia asportare, dux habita apud eos dissuasione, intactam rege jubente reliquit. Rex autem ab urbanis obsides quot vult capit. Sicque duce interveniente, urbs ab exercitu liberata est, et sub pace sequestra obsidio solvitur. Prosperaque rerum fortuna, rex cum duce et exercitu Laudunum repetit. Dux vero Parisii receptus, in egritudinem decidit, qua nimium affectus, vitae finem accepit (956). Sepultusque est in basilica sancti Dionisii martiris. 6. Interea Ottone rege Bulizlao Sarmatarum regi bellum inferente, Ragenerus quidam quem Otto rex ob custodiam in Belgica dimiserat, multa quae illicita erant praesumebat. Inter quae aedes regias et praedia regalia Gerbergae reginae quae in Belgica erant, tirannica temeritate pervadit. Regina vero apud suos de repetendis praediis et aedibus regiis privatim consultare non distulit. 7. Inter quos cum pater meus hujus rei dispositioni videretur idoneus, ab eo id summopere ordinandum petebatur. Quod etiam ipse disponendum suscipiens: Sinite, inquit, per dies aliquot me istud explorare. Et si quidem nostris viribus id par fuerit, procul dubio per hoc temporis intervallum contemplabimur. Ad alia interim vos ipsos conferte. Illud tantum a vobis expediatur, ut si a Deo nobis rei gerendae oportunitas conferatur, apud vos nulla mora attemptandi opus habeatur. Sic quoque a sese soluti sunt.