Latin
3.3.60 to 3.3.62
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.60-62
Not analysed yet
59. Divisio theoreticae philosophiae in species. Rogatus autem ab augusto corrigere, ait: Quoniam, o magne caesar auguste, te his omnibus potiorem video, tuis ut par est jussis parebo. Nec movebit me malivolorum livor, quorum instinctu id factum est, ut rectissima philosophiae divisio probabiliter dilucideque a me nuper ordinata, unius speciei suppositione vitiata sit. Dico itaque mathematicam, phisicam, et theologicam, aequaevas eidem generi subesse. Earum autem genus, eis aequaliter participare. Nec fieri posse, unam eandemque speciem, una eademque ratione, eidem speciei et parem esse, et ut inferiorem acsi generi speciem subjacere. Et ego quidem de his ita sentio. Caeterum si quis contra haec contendat, rationem inde affectet, faciatque nos intelligere, quod fortassis naturae ipsius ratio, nemini adhuc contulisse videtur. 60. Philosophiae divisio. Ad haec Otricus, innuente augusto, sic ait: Quoniam philosophiae partes aliquot breviter attigisti, ad plenum oportet ut et dividas, et divisionem enodes. Sicque fieri poterit, ut ex probabili divisione, vitiosae figurae suspicio a te removeatur. Tunc quoque Gerbertus: Cum hoc inquit magni constet, ut pote divinarum et humanarum rerum comprehensio veritatis, tamen ut nec nos ignaviae arguamur, et auditorum aliqui proficere possint, secundum Vitruvii atque Boetii divisionem dicere non pigebit. Est enim philosophia genus; cujus species sunt, practice, et theoretice; practices vero species dico, dispensativam, distributivam, civilem. Sub theoretice vero non incongrue intelliguntur phisica naturalis, mathematica intelligibilis, ac theologia intellectibilis. Rursusque mathematicam sub phisica non praeter rationem collocamus. 61. Reprehensio divisionis ab Otrico inutilis, ac Gerberti responsio. Nisusque quod reliquum erat prosequi, Otricus subintulit: Miror inquiens vehementissime, quod phisicae mathematicam sic de propinquo subdidisti, cum inter utramque subalternum genus intelligi possit phisiologia. Vitiosum etenim valde videtur, si nimis longe petita pars, ad generis conferatur divisionem. Ad haec Gerbertus: Inde, inquit, vehementius mirandum videtur, quod mathematicam phisicae, suae videlicet coaevae, ut speciem subdiderim. Cum enim coaevae sub eodem genere habeantur, majore inquam admiratione dignum videtur, si alteri altera subdatur. Sed dico phisiologiam phisicae genus non esse quemadmodum proponis, nullamque earum differentiam aliam assero, nisi eam quam inter philosophiam et philologiam cognosco. Alioquin philologia philosophiae genus conceditur. Ad haec scolasticorum multitudo philosophiae divisionem interruptam indignabatur, eamque repeti apud augustum petebat. Otricus vero post paululum idem repetendum dicebat, prius tamen habita ratione de causa ipsius philosophiae; intendensque in Gerbertum, quae esset causa philosophiae sciscitabatur.