# Historiarum Libri Quatuor 3.3.63-65

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.63 to 3.3.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.63

62. Quae sit causa conditi mundi. Qui cum a Gerberto, ut apertius quid vellet ediceret, rogaretur, utrum videlicet causam qua inventa est, an causam cui inventa debetur, ille mox: Ipsam, inquit, causam dico, propter quam inventa videtur. Tunc vero Gerbertus: Quoniam, inquit, nunc patet quid proponas, ideo inquam inventa est, ut ex ea cognoscamus divina et humana. Et Otricus: Cur inquit unius rei causam, tot dictionibus nominasti? cum ex una fortassis nominari potuit, et philosophorum sit brevitati studere? 63. Quod non omnia nomina causarum singulis dictionibus efferuntur. Gerbertus quoque: Non omnes, inquit, causae, uno valent nomine proferri. Etenim cum a Platone causa creati mundi non una sed tribus dictionibus, bona Dei voluntas declarata sit, constat hanc creati mundi causam, non aliter potuisse proferri. Nam si dixisset voluntatem causam esse mundi, non id esset consequens; quaelibet enim voluntas, id esse videretur, quod non procedit. Atque hic Otricus: Si, inquit, Dei voluntatem causam conditi mundi dixisset, brevius quidem et sufficienter dictum foret, cum numquam nisi bona fuerit Dei voluntas. Non enim est qui abnuat bonam esse Dei voluntatem. Et Gerbertus: In hoc, inquit, penitus non contradico. Sed vide; quia constat Deum substantia solummodo bonum, quamlibet vero creaturam participatione bonam, ad ejus naturae qualitatem exprimendam, bona additum est, quod id ejus proprium sit, non etiam cujuslibet creaturae. Tandem quidquid illud sit, id sine dubio constat, non omnia causarum nomina una dictione proferri posse. Quae enim tibi umbrae causa videtur? an haec una dictione indicari valet? 64. Quae sit causa umbrae. Sed dico umbrae causam esse corpus luci objectum. Atque haec brevius nullo modo dici valet. Si enim corpus umbrae causam dixeris, nimis commune protulisti. Quod si corpus objectum volueris, id quoque tantum non procedit, quantum ab hac parte relinquitur. Sunt enim corpora nonnulla, atque etiam diversis objecta, quae umbrae causa esse non possunt. Nec abnuo multarum rerum causas, singulis dictionibus efferri, veluti sunt genera quae specierum causas nemo ignorat, velut est substantia, quantitas, qualitas. Alia vero non simpliciter proferuntur, ut rationale, ad mortale.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
