# Historiarum Libri Quatuor 3.3.66-68

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.66 to 3.3.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.66

65. Quid continentius sit rationale an mortale. Tunc vehementius Otricus admirans ait: An mortale rationali supponis? Quis nesciat quod rationale Deum et angelum hominemque concludat, mortale vero utpote majus et continentius omnia mortalia et per hoc infinita colligat? Ad haec Gerbertus: Si, inquit, secundum Porphirium atque Boetium, substantiae divisionem, usque ad individua idonea partitione perpenderes, rationale continentius quam mortale sine dubio haberes, idque congruis rationibus enucleari, in promptu est. Etenim cum constet substantiam genus generalissimum, per subalterna posse dividi, usque ad individua, videndum est an omnia subalterna singulis dictionibus proferantur. Sed liquido patet alia de singulis, alia de pluribus nomen factum habere. De singulis, ut corpus, de pluribus ut animatum sensibile. Eadem quoque ratione subalternum, quod est animal rationale, praedicatur de subjecto, quod est animal rationale mortale. Nec dico, quod rationale simplex, praedicetur de simplici mortali; id enim non procedit; sed rationale inquam animali conjunctum, praedicatur de mortali, conjuncto animali rationali. Cumque verbis et sententiis nimium flueret, et adhuc alia dicere pararet, augusti nutu disputationi finis injectus est, eo quod et diem pene in his totum consumserant, et audientes prolixa atque continua disputatio jam fatigabat. Ab augusto itaque Gerbertus egregie donatus, cum suo metropolitano in Gallias clarus remeavit. 66. Sinodus apud sanctam Magram habita. Eodem tempore Emma regina et Adalbero Laudunensis episcopus infames stupri criminabantur; id tamen latenter intendebatur, nullius manifesto intentionis teste. Sed quia suppresse dictum, ad omnium aures devenerat, episcopis visum est id esse discutiendum, ne frater et coepiscopus eorum infamiae tantae subderetur. A supradicto ergo metropolitano collecta est episcoporum sinodus apud sanctam Magram locum Remorum diocesaneum. Considentesque et quaeque utilia pertractantes, postquam metropolitanus............... 67. Ottonis promotio in regem per Germanos et Belgas. Post obitum domni Ottonis Germanorum regis, ejus filius Otto, a Germanis Belgisque rex creatus, rem publicam strenue atque utiliter amministravit; vir magni ingenii, totiusque virtutis, liberalium litterarum scientia clarus, adeo ut in disputando ex arte et proponeret, et probabiliter concluderet. Penes quem regnum Germaniae cum Galliarum aliqua parte, usque ad diem vitae ejus supremum, mansit, sed aliquando dubio statu. Nam inter ipsum et Lotharium Gallorum regem, quandoque et odium immane, et anceps victoria fuit. Etenim cum ab Ottone Belgica teneretur, et a Lothario impeteretur, contra se dolos aut vires moliebantur, eo quod uterque et suum patrem eam tenuisse contenderet, et exercituum multitudine, uterque eam se defensurum non diffideret. Nam et Ludovici patris Lotharii fuit, et ejus post dono, hujus Ottonis pater, Otto obtinuit. Horum ergo discordiae incentivum principium Belgica fuit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
