Latin
3.3.72 to 3.3.74
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.72-74
Not analysed yet
71. Lotharius cum exercitu affuit, Ottonem se capturum ratus. Et certe coepisset, si in itinere sese exercitus angariis non impedisset. Nam si ante ejus discessum pridie advenisset, eum aut capere aut neci dare potuisset. Palatium igitur ab hostibus occupatur. Regiae mensae evertuntur. Ciborum apparatus per calones diripitur. Regia quoque insignia a penetralibus erepta, asportantur. Aeream aquilam quae in vertice palatii a Karolo magno acsi volans fixa erat, in vulturnum converterunt. Nam Germani eam in favonium converterant, subtiliter significantes Gallos suo equitatu quandoque posse devinci. Lotharius frustra impetu facto, sine obside vel pace sequestra exercitum reduxit, postea se rediturum confidens. 72. Otto cui totum calamitatis pondus illatum fuerat, donis multiplicibus multisque favoribus suos sibi assciscebat. Et utpote vincendi cupidus, si quos leserat, revocabat aut reddito quod sustulerat, aut dato quod spoponderat. Pacatis autem omnibus atque sibi revocatis si qui forte abscesserant, regnorum principibus in unum collectis, coram sic locutus est: 73. Oratio Ottonis ad suos. Non ab re, viri clari, huc vos convenisse volui. Virtus vestra suggessit a vobis consilium expetere, quos et ingenium decorat, et animi virtus informat. Nec dubitavi me suscepturum a vobis optimi consilii rationem, cum ab animo non excesserit, quanto animo, quanta virtute in fides hactenus perstitistis. Ante hac, viri clarissimi, ingenti virtute pro egregiae laudis honore et gloria sategistis, cum et consilio clari, et bello invicti enituistis. Nunc quoque eadem virtute nitendum est, ne laudi egregiae turpis infamia succedat. Enitimini ergo pro viribus, et si quid dedecoris contraxistis, a tanta claritudine amoveatis. Non vos latet, fugae ignominiam a Lothario nuper nos pertulisse. Quam non solum bello, sed etiam morte repellere, et vestram claritudinem decet, et tempus exposcit, facultas etiam persuadet. Si igitur magis imperare quam servire parati estis, dum aetas viget, animusque valet, hoc facinus ne parvipendatis. Ingenti virtute efficite ut sitis formidini, quibus ignobiles et vulgus fuistis. Hac sententia, id fieri omnibus persuasum est.