Latin
3.3.78 to 3.3.80
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.78-80
Not analysed yet
77. Ottonis a Gallia digressio suorumque fuga. Otto Gallorum exercitum sensim colligi non ignorans, suum etiam tam longo itinere quam hostium incursu posse minui sciens, redire disponit; et datis signis castra amoverunt. Angarias quoque accelerare moliti sunt; amotisque omnibus, ibant non segniter, nec sine metu. Axonae fluvii vada festinantes alii transmiserant, alii vero ingrediebantur, cum exercitus a rege missus a tergo festinantibus affuit. Qui reperti fuere, mox gladiis hostium fusi sunt, plures quidem, at nullo nomine clari. Otto interea cum exercitu digressus, Belgicam petiit, ibique procinctum solvit; tanto favore et benivolentia apud suos usus, ut sicut imminenti periculo, ita quoque et omnibus capita sese objecturos pollicerentur. 78. (980.) Lotharius considerans Ottonem neque dolis falli, neque viribus posse devinci, sepe et multum apud se quaerebat, utrum potius foret stare contra hostem an reconciliari hosti. Si staret contra, cogitabat possibile esse, ducem opibus corrumpi, et in amiciciam Ottonis relabi. Si reconciliaretur hosti, id esse accelerandum, ne dux praesentiret, et ne ipse quoque vellet reconciliari. Talibus in dies afficiebatur. Et exinde his duobus ducem suspectum habuit. A consultantibus tamen decretum est, Ottonem in amiciciam regis revocandum, eo quod ipse vir virtutis esset, et per illum non solum dux mansuesci posset, sed et aliarum gentium tiranni subjugari utiliter valerent. Legati igitur a Lothario directi, ab Ottone liberalissime suscepti, de habenda utriusque amicicia duce ignorante elaborant: 79. Oratio Gallorum ad Ottonem. Hactenus, inquiunt, discordiae, invidiae, caedis amatores floruerunt, cum inter nobilissimos reges tantum locum habuerunt, quibus pro deliciis erat discordia, quia apud reges discordes se multa adquirere posse arbitrabantur. Enimvero de communi labe cogitabant, ut majoris gloriae et honoris locum, apud conturbatos vindicarent. Sed proderit plurimum rei publicae, si malignitas pravorum jam dudum reprimatur, et virtus bonorum luce purius enitescat. Redeat ergo virtus et floreat inter gloriosissimos reges, ut et vestra virtute tantorum malorum auctores abinde conquiescant, et res publica vestra virtute potius gubernetur, quam cupidorum invidia dilabatur. Securius enim ambo regnabitis, cum in amicicia conjuncti duos exercitus pro uno habebitis. Quod si ex vobis alter in ultimas suorum regnorum gentes ire disposuerit, alterum acsi fratrem, fidumque suarum rerum tutorem habebit. Placeat ergo serenissimis regibus pax et amicicia, quos conjunxit etiam sanguinis affinitas. Vinciantur amicicia, quorum dissidentia rei publicae labem infert, et concordia utilitatem accommodat viresque ministrat.