# Historiarum Libri Quatuor 3.3.81-83

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.81 to 3.3.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.81

80. Responsio Ottonis ad Gallos. Ad haec Otto: Novi, inquit, quantam labem rei publicae discordia sepenumero intulit, cum regnorum principes contra se aliquando moliti sunt. Nec illud etiam ignoro, quanta salus per amiciciae virtutem rei publicae comparata sit. Fateor hactenus me plurimum coluisse pacem et concordiam, invidias atque discordias malignantium odio semper habuisse. Componantur ergo per vos animi dissidentium, nam huic rei vos video aptissimos, qui ante hac mutua lesione rei publicae plurimum derogavimus. Consilii vestri rationem approbo. Dictis tandem facta consentiant. Legati persuasione habita redeunt, ambosque reges alterutrius benivolentium ad alterutrum referentes, in amicicia componunt. Constituitur tempus colloquendi. Locus utrique commodus deputatur. Et quia circa fluvium Mosam regna amborum conlimitabant, in locum qui Margolius dicitur, eis sibi occurrere placuit. 81. Lotharii et Ottonis regum conciliatio. Convenerunt ergo. Datisque dextris, osculum sibi sine aliqua disceptatione benignissime dederunt; amiciciam altrinsecus sacramento stabilierunt. Belgicae pars quae in lite fuerat, in jus Ottonis transiit. Otto, regni sui pace facta, Italiam petiit, Romamque devenit, suos revisurus atque de regni statu quaesiturus; compressurus etiam si qui forte essent tumultus, et tumultuantes in pacem revocaturus si qui principum forte dissiderent. Lotharius vero Laudunum veniens, apud suos quaeque congrua sibi pertractabat. Nec jam quicquam spei ex duce habebat, cum propter pacem dolo quaesitam, non mediocriter eum suspectum haberet. (981.) Cum jam haec omnia vulgo praedicarentur, nonnulli quoque inde indignati pro duce fremerent, dux constanti animo tristitiam dissimulans omnia ferebat, et sicut moris ei erat consulto omnia deliberare, primatibus advocatis declamaturus resedit. 82. Oratio ducis apud suos. Quibus coram sic orsus cepit: Non praeter fructum utilis et honesti consilium a doctis expetitur. Quibus solis et decenter acceditur, et ab eis fluctuanti rei, consilii ratio aperitur. Vos in consulendo arbitror idoneos, cum ab animo non discedat, quanta virtute et ingenio vestri, saepenumero adversariis praenituerim. Cumque vos mihi manibus et sacramento addictos, fidem quoque inviolabilem servaturos non dubitem, indubitanter a fidelibus consilium peto. Quod si mihi conceditur, vos etiam participabitis. Si non suggeritur, forte non aberit dispendium cui indecores succumbatis. Ergo quia pro vita agitur, consilium utile liberaliter expromite. Non enim vos latet quanta subtilitate doli, Lotharius rex incautum me fefellerit, cum absque me Ottoni reconciliari voluerit feceritque. Cui a mente penitus excessit, quam liberali animo quantum periculum aggressus sim, cum per me hostem nuper fugaverit, Belgicam quoque insignibus sublatis hostilibus subarraverit. Quid ergo spei ulterius expectem, cum dolo fidem abruperit?

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
