# Historiarum Libri Quatuor 3.3.84-85

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.84 to 3.3.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.84

83. Declamatio qua usi sunt apud ducem sui. Ad haec primates: Non solum novimus, inquiunt, quantis periculis nobiscum pro Lothario rege caput objeceris, verum quoque quanto discrimine claritudo tua adhuc patens sit, si ut fama est duo reges contra te conspiraverint. Nam si contra alterum exercitum pro defensione moliaris, ambos contra te mox stare invenies. Si contra ambos nisus fueris, plurima incommoda incurrere necesse est, equitatum intolerabilem, insidias multiplices, incendia, atque rapinas, et quod pessimum est nefarios infidi vulgi rumores, qui non contra adversarios nos exercere defensionem loquetur, at in rebellione contra regem temerarios atque perjuros stare calumniabitur. Sic etiam ad quoscumque accedere posse mencietur, ut sine delicto, sine perjurii sacrilegio a dominis recedant, et contra illos arroganter cervices attollant. Hujus periculi extremum et utile consilium nobis videtur, ut cum duo contra nos conjuncti sint, alteri alterum subtrahamus. Quod si alteri alter subtrahi nequit, saltem in amiciciam nobis eorum alterum devinciamus, ut alter nobis addictus, alteri vires non praebeat animumque ministret. Hoc quoque fieri possibile est, si Romae nunc positum Ottonem legatis praemissis cautus et circumspectus adieris. Non enim sic parvi est ingenii Otto, ut te potiorem Lothario armis et opibus ignoret, cum sepe et id audierit et per sese expertus sit. Unde et facilius ejus amiciciam adipisceris; proderit etiam sanguinis vestri propinquitas, cum aeque ut Lotharius ei in hoc conjungaris. 84. Quae sententia prolata favoraliter duci habita est. Legatis igitur directis dux animum hujusmodi Ottoni Rome indicavit. Otto mira benivolentia legatos excepit; de amicicia quoque inter illos habenda se paratissimum non negavit. Quod si ipse dux ad se veniret, ut amplius uterque amiciciae vim experiretur, eum cum suis se decenter et cum honore excepturum. Legati reversi, duci mandata retulerunt. Dux igitur quosdam magnae prudentiae et astutiae assumens, Arnulfum videlicet Aurelianensium episcopum, atque Burchardum necnon....... reliquos quoque admodum necessarios viros, Romam progreditur. Sanctos apostolos honorat, atque sic regem petit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
