# Historiarum Libri Quatuor 3.3.86-87

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.86 to 3.3.87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.86

85. Ottonis cum Hugone sessio. Otto gloriam sibi parare cupiens, ex industria egit, ut omnibus a cubiculo regio emissis, ejus gladius super sellam plectilem deponeretur, dux etiam solus cum solo episcopo introduceretur, ut rege latiariter loquente, episcopus latinitatis interpres, duci quicquid diceretur judicaret. Introgressi igitur, a rege ingenti favore excepti sunt. Rex injuriarum querelam deponit; et osculum dans, gratiam sui favoraliter amico impertit. Post multa colloquia de amicicia habenda, cum rex exiret, gladiumque respiciens peteret, dux paululum a se discedens se inclinavit ut gladium tolleret, ac post regem ferret; hac enim causa super sellam relictus fuit, ut dum dux cunctis videntibus gladium ferret, in posterum etiam portaturum indicaret. Episcopus vero duci consulens, gladium ab ejus manu rapuit, et ipse deferens post regem incessit. Cujus prudentiam simul et astutiam rex admiratus, apud suos postea non sine laude sepius frequentavit. Ducem quoque in plurima amicicia susceptum, cum honore et pace pene usque ad Alpes deduci fecit. 86. Epistola Lotharii ad Chonradum. Lotharius rex, necnon et Emma regina insidias ubique parabant; et ut in itinere redeuntem caperent, dolos praetendebant. Igitur Conrado Alemanorum regi epistolam legavit hunc modum habentem: Lotharius Francorum gratia Dei rex, Conrado Alemannorum regi quicquid sibi. Amiciciam inter nos a multo tempore constitutam inviolabiliter conservare semper mihi gratum fuit. Cujus fructus cum a me multiplex exire valeat, utile duxi quiddam vobis indicare, et ad votum mihi fieri id petere. Hugonem ducem sciatis me hactenus pro amico habuisse. Comperto vero quod latenter hostis mihi esset, ab ejus familiaritate me remotiorem feci. Unde nunc Romam iens, Ottonem adiit, in mei contumeliam, regnique labem ei plurimum persuasurus. Quapropter summa ope, summo ingenio nitimini ne evadat. Vale. Exploratores itaque circumquaque dispositi, per praerupta montium et scopulorum, per viarum exitus, ejus adventum opperiebantur.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
