Latin
3.3.88 to 3.3.89
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.88-89
Not analysed yet
87. Item epistola Emmae reginae ad matrem. Nec minus Emma regina matri suae in hunc modum epistolam direxit: Adelaidi matri imperatrici semper augustae, Emma Francorum regina salutem. Licet multo terrarum intersitio semota, tamen a matre auxilii rationem filia peto. Hugo dux insidiis non solum regni nostri principes a nostra fidelitate amovit, sed et fratrem meum Ottonem a nobis conatur avertere; unde et Romam illum adiit. Ne ergo penitus sui voti compos glorietur, peto supplex filia matrem, ut in revertendo tantus hostis impediatur. Et si fieri potest, aut captus teneatur, aut impunis non redeat. Sed ne vos suis dolis tergiversator evadat, totius formae illius inseparabilia accidentia vobis indicari curavi. Tunc prosecuta oculorum, aurium, labiorum, dentium quoque et nasi, necnon et reliquarum corporis partium accidentia, verborum quoque tenorem, sic ignotum declaravit, ut his signis detegeret atque ignorantibus indicaret. 88. Hugo inmutato habitu insidias evadit. Dux horum non nescius, reditum accelerat. Dolisque praemetuens, vestem mutat, seseque unum de clientibus simulat. Equos onera ferentes, ipse regit atque exagitat. Onera imponit et deponit, omnibus se serviturum accommodat. Tantaque industria in abjecta veste et inculto habitu se ducem dissimulavit, ut et per insidiarum loca transiret quae nec vitare poterat, et insidiantes efficaciter falleret. Uno tantum hospitio pene deprehensus fuit. Nam dum eundum esset cubitum, ei lectus cum diligenti apparatu compositus est; eique circumfusi se omnes ad serviendum obtulerunt. Alii enim genu flexo caligas extrahebant, extractasque alii excipiebant; alii vero nudatos pedes sedentis, subsidendo confricabant, et giris vestium emundabant. Haec hospes per ostii rimas contemplatus est. Deprehensusque explorasse, mox ne rem detegeret vocatus est et intromissus. Strictisque mucronibus postquam ei necem minati sunt si vocem emitteret, comprehensum ligatis manibus et pedibus in ergastulum detruserunt. Qui voce suppressa, ibi usque crepusculum convexus jacuit. Post nocte abscedente, in ipso crepusculo surrexerunt. Hospitem assumptum et equo invectum, tandiu asportaverunt, donec loca suspecta transmitterent. Quibus transmissis, depositum dimiserunt, reliquumque itineris celeres confecerunt. Nec minus Conradi regis dolos sepe simulando et dissimulando evasit, cum in dolis componendis insidiatores studio et hic niterentur. Tandem tantorum malorum securus, Gallia receptus est.