# Historiarum Libri Quatuor 3.3.9-11

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 3.3.9 to 3.3.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/3.3.9

8. Pater meus itaque ad oppidum praedicti Rageneri quod dicitur Mons castratiloci, ubi etiam uxor ejus cum duobus filiis parvis morabatur, quosdam suorum quos ipse in militaribus instruxerat dirigit, qui loci habitudinem militumque numerum, rerum etiam fortunam ac famulorum exitum, vigilumque diligentiam, cautissime considerent. Procedunt itaque duo tantum in habitu paupertino, ac usque ad oppidi portam deveniunt. Exstruebantur tunc muri per loca potioribus aedificiis. Unde et lapidum caementique portitores, saepe per portam egrediebantur, regrediebanturque praesente eorum qui operi praesidebat. Adsunt exploratores, et ad comportandum lapides offerunt sese. Deputantur operi. Daturque eis clitellaria sporta. Comportant itaque caementum ac lapides, ac nummos singulos, singuli in dies accipiunt. Ante dominam etiam cum latomis et caementariis bis cibati sunt, curiose omnia contemplantes. Dominae etiam cubiculum, ejusque natorum diverticulum, sed et famulorum egressum et regressum, actionumque tempestatem, ubi etiam oppidum insidiis magis pateat, multa consideratione pernotant. Et diebus quatuor consumtis, dies imminebat dominica. Sicque accepta laboris mercede, ab opere soluti sunt. Redeunt igitur omnibus exploratis, ac patri meo talia referunt. 9. Ille in multa spe omnia ponens, regina conscia, cum duabus cohortibus oppidum adit, ac ducentibus iis quos praemiserat, per locum competentem nocturnus ingreditur. Portas et exitus omnes pervadit, ac custodes, ne quis effugiat, deputat. Ipse ad cubiculum dominae, ferventissimus tendit. Eumque ingressus, matrem cum duobus natis comprehendit. Alii vero ornamentis asportandis insistebant. Comprehendit et milites, oppidumque succendit. Quo combusto, cum domina et natis, militibusque comprehensis, ad reginam Gerbergam reversus est. 10. Quod Ragenerus comperiens, tanta necessitate ductus, Brunonem fratrem reginae postulat, ut mature colloquium quo jubeat regina constituatur, ubi ipse uxorem et natos recipiat, et regina aedes et praedia resumat. Quod etiam statuto tempore factum est. Nam habitis utrimque rationibus, regina a tiranno praedia recepit, et ipse uxorem et natos, militesque reduxit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
