# Historiarum Libri Quatuor 4.4.1-3

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.1 to 4.4.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.1

LIBER QUARTUS. 1. Sepulto Lothario, Ludovicus filius a duce aliisque principibus in regnum subrogatur. Circumvallatur ergo ambitu universorum. Promittunt benivolentiam; spondent fidem; stipatores etiam vario cultu facienda dictabant. Alii enim in palatiis ei residendum censebant, ut principes ad se confluentes ejus imperio deservirent, ne regia dignitas vilesceret, si alias utpote inops, alieni suffragii peteret opes. In omni etiam dignitate id esse cavendum, ne in primordio suscepti honoris, segnities et ignavia virtutem habendam superent. Nam si id fit, totam etiam rem in contemptum et vilitatem pernitiosissime deventuram. Alii quoque cum duce ei commorandum asserebant, eo quod adolescens tanti principis prudentia simul et virtute informari indigeret. Sibi quoque utillimum fieri, si potentis dispositioni ad tempus cederet, cum sine eo nec regnandi potentiam habere ex integro posset, et per eum strenue atque utiliter omnia administrari valerent. Rex, partibus auditis, sententiam distulit. Collato vero cum duce consilio, ei abinde tota mente addictus favit. 2. Oratio Ludovici apud ducem, ceterosque primates, in Adalberonem metropolitanum. Apud quem aliosque quam paucos, praeteritorum non immemor sic conquestus est: Pater meus in egritudinem qua et periit decidens, mihi praecepit, ut vestro consilio, vestra dispositione, regni procurationem haberem; vos etiam loco affinium, loco amicorum ducerem, nihilque praecipui praeter vestram scientiam adorirer. Si vestra fide potirer, sine dubio divitias, exercitus, munimenta regni, asserebat me habiturum. Quae mens in me maxime valet. Placeat itaque consilium profuturum dare, cum a vobis proposui me non discessurum. In vobis enim meum consilium, animum, fortunas, sitos esse volui. Adalbero Remorum metropolitanus episcopus, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto patris mei imperio, Ottoni Francorum hosti in omnibus favit. Eo cooperante, Otto exercitum nobis induxit. Ejus subtilitate Gallias depopulatus est. Eo itineris duces praestante, indempnis cum exercitu rediit. Qui ut poenas pro tanto commisso solvat, aequum et utile videtur, quatinus pestilente compresso, metus adoriendi talia, quibusque pravis inferatur.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
