# Historiarum Libri Quatuor 4.4.10-11

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.10 to 4.4.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.10

9. Conquestio Karoli apud metropolitanum de regno. Interea Karolus qui fuerat Lotharii frater, Ludovici patruus, Remis metropolitanum adiit, atque sic de regno eum convenit: Omnibus notum est, pater venerande, jure hereditario debere fratri et nepoti me succedere. Licet enim a fratre de regno pulsus sim, tamen natura nihil humanitatis mihi derogavit; cum omnibus membris natus sum, sine quibus quivis ad dignitatem quamlibet promoveri non potuit. His etiam non careo, quae in regnaturis quibuslibet, plurimum queri solent, genere, et ut audeam virtute. Cur ergo a finibus ejectus sum, quos a majoribus meis possessos nemo dubitat, cum frater non sit, neposque obierit, prolemque nullam reliquerint? Pater nos duos fratres superstites reliquit. Frater regnorum dominium totum possedit, nihilque mihi concessit. Ego fratri subditus, fideliter non minus aliis militavi. A quo tempore fateor, nihil mihi carius fuisse salute fratris. Abjectus ergo et infelix quo me potius vertam, cum etiam omnia generis mei praesidia extincta sint? Quos praeter vos omnium honestarum rerum egens appellem? Per quos nisi per vos paternis honoribus restituar? Utinam mihi fortunisque meis honestus exitus accidisset. Quid enim abjectus spectantibus nisi spectaculum esse potero? Tangat vos aliqua humanitatis miseratio. Compatimini tantis injuriis fatigato. 10. Postquam Karolus finem querimoniae fecit, metropolitanus animo immobili persistens, pauca admodum ei respondit: Cum, inquiens, perjuris et sacrilegis, aliisque nefariis hominibus ipse semper deditus fueris, nec ab eis adhuc discedere velis, quomodo per tales et cum talibus ad principatum venire moliris? Ad haec Karolo respondente, non oportere sese suos deserere, sed potius alios adquirere, episcopus intra se recogitabat: Cum, inquiens, omnium dignitatum nunc egens, pravis quibusque annexus est quorum sotietate nullo modo carere vult, in quantam pernitiem bonorum esset, si electus procederet in faces. Tandem sine principum consensu se super hoc nihil facturum respondens, ab eo dimotus est.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
