# Historiarum Libri Quatuor 4.4.100-101

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.100 to 4.4.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.100

98. Ad haec episcopus erubescens, obmutuit. Quem cum unus suorum his exterritum vidit, contra haec responsurus surrexit, et sic oblocutorem adorsus est: Horum omnium objector mihi loquatur. Adsum qui pro criminato rationem reddo. Unus tantum haec proferat. Caput quoque suum meo objiciat. Arma quoque armis comparet. Necnon et vires viribus conferat. Hunc pro domino suo insanientem et fervidum, Landricus comes sic alloquitur: O optime miles, harum ut video fraudium penitus es ignarus. Quae licet te ignorante, tamen ut praedicantur quaesitae sunt. Unde et tempera animum, mitiga fervorem. Belli necessitatem non tibi imponas. Non te impellas, unde ingressus redire non poteris. Sed nunc meo usus consilio, paululum hinc secede, dominumque tuum de his an vera sint, interroga. Si te ad pugnam hortatur, congredere. Si dicit cessandum, furori parce. Secessit ergo, dominumque vocatum an sic res habeatur interrogat. Episcopus utpote a conscio convictus, rem ita esse quaerenti confessus est. Unde et pugnam inhibuit. Sedato itaque tanto fervore militis, res penitus innotuit. Detentus ergo regum jussu, utpote desertor custodibus datur. Cujus milites mox regibus sacramento alligati sunt. 99. Synodus quae pro Arnulfo Mosomi habita est. Dum haec agerentur, cum Galliarum episcopi ab regibus prohibiti essent, ut ad sinodum statutam non venissent, episcopi tamen Germaniae ne doli arguerentur si non accederent, statuto tempore Mosomum conveniunt, domni papae legatum secum habentes. Collecti ergo in basilica sanctae Dei genitricis Mariae ordinatim more ecclesiastico consedere, scilicet Sugerus Mimagadvurdensis, Leodulfus Treverensis, Nocherus Leodicensis, et Haimo Virdunensis. Horum medius abbas Leo resedit, vicesque domni papae obtinuit. Contra quos etiam Gerbertus Remorum metropolitanus, qui solus ex Galliarum episcopis regibus etiam interdicentibus advenerat, pro se responsurus ex adverso resedit. Consederunt quoque diversorum locorum abbates, ac clerici nonnulli. Laici etiam Godefridus comes cum duobus filiis suis, atque Ragenerus Remensium vicedominus.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
