Latin
4.4.102 to 4.4.104
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.102-104
Not analysed yet
100. Praelocutio Haimonis Virdunensis episcopi de causa sinodi. Quibus circumquaque silentibus, episcopus Virdunensis eo quod linguam Gallicam norat, causam sinodi prolaturus surrexit: Quoniam inquiens ad aures domni papae saepissime perlatum est, Remorum metropolim pervasam, et praeter jus et aequum proprio pastore frustratam, non semel et bis litteris suggessit, quatinus nobis in unum collectis, tantum facinus justa lance utrimque pensaremus, et sua auctoritate per nos correctum ad normam reduceremus. Sed quoniam impediente rerum diversitate id facere distulimus, nunc post tot ammonitiones domnum hunc abbatem Leonem et monachum mittere voluit, qui vices suas teneat, et rem memoratam nobis oboedientibus discuciat. Per quem etiam scriptum suae voluntatis allegavit, ut si quid oblivio derogaret, scripto commendatum haberetur. Quod et impraesentiarum audire utile est. Et statim protulit scriptum, atque in aures considentium recitavit, quod quia brevitati studemus, et nobis minus fuit accommodum, nostris scriptis inserere vitavimus. 101. Oratio Gerberti pro se in consilio recitata. Post cujus recitationem, Gerbertus surrexit, atque orationem pro se scriptam in concilio mox recitavit. Satisque apud illos luculenter peroravit. Sed hanc addere hic placuit, quod plena rationibus plurimam lectori utilitatem comparat. Cujus textus hujusmodi est: 102. Exordium. Semper quidem, reverentissimi patres, hanc diem prae oculis habui, spe ac voto ad eam intendi, ex quo a fratribus meis admonitus, onus hoc sacerdotii non sine periculo capitis mei subii. Tanti erat apud me pereuntis populi salus, tanti vestra auctoritas, qua me tutum fore existimabam. Recordabar praeteritorum beneficiorum, dulcis atque affabilis benivolentiae vestrae, qua saepenumero cum multa laude prestantium usus fueram. Cum ecce subitus rumor vos offensos insinuat, vitioque dare laborat, quod magna paratum virtute inter alios constabat. Horrui, fateor; et quos ante formidabam gladios, prae indignatione vestra posthabui. Nunc quia propitia Divinitas coram contulit, quibus salutem meam semper commisi, pauca super innocentiam meam referam, et quonam consilio urbi Remorum praelatus sim edisseram. Ego quippe post obitum divi Otthonis augusti, cum statuissem non discedere a clientela patris mei beati Adalberonis, ab eodem ignorans, ad sacerdotium praeelectus sum; atque in ejus discessu ad Dominum, coram illustribus viris futurus ecclesiae pastor designatus. Sed Simoniaca haeresis, in Petri soliditate me stantem inveniens, reppulit, Arnulfum praetulit. Cui tamen plus quam oportuerit, fidum obsequium praebui, donec eum per multos et per me apostatare palam intelligens, dato repudii libello, cum omnibus suis apostaticis dereliqui; non spe, nec pactione capessendi ejus honoris, ut mei aemuli dicunt, sed monstruosis operibus territus, in effigie hominis latitantis. Non inquam ideo illum dereliqui, sed ne illud propheticum incurrerem: Impio praebes auxilium, et iis qui oderunt me amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris (II Paral. XIX, 2). Deinde sanctionibus ecclesiasticis, per longa temporum spatia peractis, legeque perhemptoria consummata, cum nihil aliud restaret, nisi ut judiciaria principis potestate coherceretur, et tanquam seditiosus ac rebellis a principali cathedra removeretur, lege Africani concilii, iterum a fratribus meis et regni primatibus conventus et commonitus sum, ut excluso apostata curam discissi et dilaniati susciperem populi. Quod quidem et diu distuli, et postea non satis sponte acquievi, quoniam quae tormentorum genera me comitarentur, omnimodis intellexi. Haec est viarum mearum simplicitas, haec innocentiae puritas, et coram Domino et vobis sacerdotibus in his omnibus munda conscientia.