Latin
4.4.107 to 4.4.109
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.107-109
Not analysed yet
105. Epilogus. Redeo ad me, reverentissimi patres, cui specialiter ob salutem pereuntis populi totiusque rei publicae curam mors furibunda cum omnibus suis incubuit copiis. Hinc dira egestas, horreas et apothecas armata manu sibi vindicat, illinc foris gladius et intus pavor, dies ac noctes reddiderunt insomnes. Sola vestra auctoritas, ut tantorum malorum levamen fieret, expectata est; quae tantum vim habere creditur, ut non solum Remensi, sed etiam omni ecclesiae Gallorum desolatae, et pene ad nihilum redactae, subsidio esse valeat; quod Divinitate propitia expectamus, et ut fiat, omnes in commune oramus. 106. Quam perlectam, legato papae mox legendum porrexit. Tunc episcopi omnes cum Godefrido comite qui eis intererat simul surgentes, orsumque seducti, quid agendum inde esset deliberabant. Et post paululum ipsum Gerbertum invitant. Cui cum post aliquot sermones a domno papa corpus et sanguinem Domini, ac sacerdotale officium sub praesentia legati prohibere vellent, ille mox ex canonibus et decretis confidenter astruxit, nulli hoc imponendum, nisi aut ex crimine convicto, aut post vocationem venire ad concilium vel rationem contempnenti. Huic penae non sese esse obnoxium, cum ipse etiam prohibitus accesserit, et cum nullo adhuc crimine convictus sit. Simulque hoc ex Africano et Toletano conciliis asserebat. Sed ne domno papae omnino reniti videretur, a missarum celebratione sese cessaturum usque in alteram sinodum spopondit. Et statim his dictis sessum reversi sunt. 107. Quibus considentibus Virdunensis episcopus iterum surgens eo quod sinodi interpres habebatur, ad alios qui episcoporum consilio non interfuere, sic concionatus ait: Quoniam inquiens hoc unde hic agitur, diffiniri nunc non potest, eo quod controversiae pars altera deficit, placet his domnis episcopis ut vobis demonstretur, presentis rationis causam, in aliud tempus transferendam, ut ibi qui intendat, et qui refellat ante judicem consistant, ut singulorum partibus discussis, recti judicii proferatur censura. Ab omnibus conceditur et laudatur. Destinatur ergo locus Remis apud coenobium monachorum sancti Remigii; tempus quoque die 8 post natale sancti Johannis Baptistae. Quibus constitutis et dictis, sinodus soluta est.