# Historiarum Libri Quatuor 4.4.110-121

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.110 to 4.4.121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.110

Post Historiae finem in codice ms. notitiae aliquot manu Richeri scriptae leguntur, quae pro fundamento operis exigendi habendae esse videntur; sunt autem hae: (995) Tempore statuto Silvanecti sinodus episcoporum collecta est, ubi etiam inter Gerbertum et Arnulfum praesentaliter ratio discussa est sub praesentia Leonis abbatis et monachi legati aliorumque quamplurium. Berta Odonis uxor suarum rerum defensorem atque advocatum Rotbertum regem accepit. Richardus pyratarum dux apoplexia minore periit. Hilduinus quoque vinolentia. Sinodus quinque episcoporum in monte sanctae Mariae habita est. [Heinricus quoque dux obiit]. Alia item sinodus apud Engleheim indicta est sanctae Agathes festivitate habenda, quae et suo tempore habita est (996, Febr. 5). Berta Rotberto nubere volens Gerbertum consulit, ac ab eo confutatur. Gerbertus Romam ratiocinaturus vadit, ac ibi ratione papae data cum nullus accusaret, alia sinodus indicitur. Hugo rex papulis toto corpore confectus, in oppido Hugonis Judeis extinctus est. Rotbertus rex patri succedens, suorum consilio Bertam duxit uxorem (Oct. 23) ea usus ratione, quod melius sit parvum aggredi malum, ut maximum evitetur. (997) Rotbertus rex ducta Berta uxore, in Fulconem qui Odonis adversarius fuerat fertur, et ab eo urbem Turonicam et alia quae pervaserat vim recipit. Rotbertus rex in Aquitania ob nepotem suum Wilelmum obsidione Hildebertum premit. Gerbertus iterum Romam adit, ibique cum moram faceret, Arnulfus a Rotberto rege dimittitur. Gerbertus cum Rotberti regis perfidicam dinosceret, Ottonem regem frequentat, et patefacta sui ingenii peritia, episcopatum Ravennatem ab eo accipit (998). Gregorius papa tandiu permittit Arnulfo officium sacerdotale, donec in temporibus racionabiliter aut legibus adquirat aut legibus amittat.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
