# Historiarum Libri Quatuor 4.4.15-17

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.15 to 4.4.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.15

14. Conquestio Karoli apud amicos de regno. Interea Karolus apud amicos et cognatos motu gravissimo movebat querelam, atque in sui suffragium querimoniis excitabat. Qui lacrimis suffusus: Video, inquit, aetatem meam procedere, et me ipsum in dies, patrimonii rebus exui. Unde nec sine lacrimis parvulos meos aspicere valeo, infelicis germina patris. Quibus potius auctor sum futuri doloris, quam honoris. Satis infelix pater fui, qui natis adesse vix aliquando potui. Sed saltem, vos amici, consulite dolenti patri, subvenite destituto parenti. Adestote natis in aetate tenerrima erumnas jam scientibus. Providete abjectis in casus, an irrevocabiles nescio, exituris. Suadeat vobis saltem sanguinis communis affinitas. Suadeat et nobilitas non neglegenda. Suadeat et recompensatio, quae sit non sine multiplici fructu reditura. 15. Mox omnes commoti, auxilium spondent, et sese ad auxiliandum promptissime parant. Quorum consilio usus, exploratores Karolus mittere cepit, qui sagaciter perpenderent, si qua oportunitas pateret, qua Laudunum ingredi valeret. Directi investigaverunt deprehenderuntque nullum aditum patere. Cum quibusdam tamen civibus secretum contulere, qui effectum negotio quererent. Quo tempore Adalbero ejusdem urbis episcopus, suis civibus plus justo injurias de lege agraria irrogabat. Unde quidam ab eo latenter animo discedentes, benivolentiamque simulantes, exploratoribus Karolum sese in urbem recepturos promittunt. 16. Qualiter Karolus Laudunum ingressus sit. Mox etiam urbis proditionem si Karolus veniat pollicentur, et si eis sua dimittat, et insuper augeat. Exploratores pacto sacramentis firmato, haec Karolo reportant. Ille mox suis quos superiore conquestione excitaverat, hoc mandatum aperuit. Qui unanimes oportuno tempore collecti, ei sese obtulere. Ille, copiis assumptis, Laudunum dum sol occideret tempestivus advenit, misitque exploratores ad transfugas, ut quid esset agendum referrent. Latebant itaque inter vinearum dumeta et sepes; parati urbem ingredi si fortuna admitteret, et armis obniti, si eventus id afferret. Qui missi fuerant ad insidias, per loca constituta et nota, proditoribus occurrunt, et Karolum cum multo equitatu advenisse nuntiant. Proditores gavisi, exploratores remittunt, et Karolo cito adesse mandant. Quibus cognitis, Karolus cum suis per montis devexa urbis portam aggressus est. Sed vigiles cum ex fremitu equorum, et aliqua collisione armorum aliquos adesse persentirent, et quinam essent a muro inclamarent, lapidibusque jactis urgerent, proditores mox aliquos esse de civibus responderunt. Quo commento corruptis vigilibus, introrsum portam aperuerunt, atque exercitum ipso crepusculo exceperunt. Mox exercitus urbem implevit. Portae etiam ne quis aufugeret, custodibus adhibitis pervasae sunt. Alii itaque personabant bucinis, alii vocibus fremebant, alii armorum sonitu tumultuabantur. Unde cives territi, utpote qui ignorabant quid esset, et de domibus ebullientes, profugio se eripere conabantur. Quorum alii aecclesiarum secretis se occultabant, alii diversis latibulis se claudebant; alii vero saltu se de muris praecipitabant. Quorum unus episcopus, cum per declivia montis jam elapsus, et in vineis ab observatoribus repertus esset, Karolo deductus est, et ab eo carcere detrusus. Emmam quoque reginam, cujus instinctu sese repulsum a fratre arbitrabatur, ibi comprehendit, eique custodes adhibuit. Reliquam etiam urbis nobilitatem pene totam pervasit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
