Latin
4.4.25 to 4.4.27
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.25-27
Not analysed yet
24. Obitus Adalberonis metropolitani. His ita gestis non multo post metropolitanus in egritudinem decidens, quae a Grecis causon a Latinis incendium dicitur, per legatos regi tunc Parisii commoranti indicavit, sese in gravem valitudinem decidisse; unde et ei maturandum, ne Karolus qui cetera Remos etiam pervaderet. Rex, accitis qui aderant, mox ire disposuit. Quo in itinere aliquantisper tardante, cum metropolitanus insomnietate simulque et mentis alienatione nimium vexaretur, nullaque crisi omnes dies creticos huic egritudini commodos praeteriret, dissolutis elementis debitum humanitatis X Kal. Febr. exsolvit (990, Jan. 23). Qua die rex tempestivus adventans, urbe receptus est. In exsequiis etiam pontificis, plurima commiseratione condoluit. Nec vero sine lacrimis aliquot de eo querimonias habuit; corpus quoque multo honore sepulturae dedit. Cives domino destitutos, mira benivolentia solatus est. Qui de fidelitate regi servanda et urbe tuenda interrogati, fidem jurant, urbis tuitionem pollicentur. Quibus sacramento astrictis, eisque libertate eligendi domini quem vellent ab rege concessa, rex ab eis dimotus Parisium devenit. 25. Quomodo Arnulfus archiepiscopatum petiit. Ubi cum de liberalitate et fide civium Remensium laetus moraretur, Arnulfus Lotharii filius per quosdam regis stipatores ab rege episcopatum expetebat, Karolum quoque patruum sese deserturum mandat, fidem spondet; regisque injuriam ulturum; contra hostes etiam regis plurima nisurum: urbem Laudunum ab hostibus pervasam, in brevi redditurum. Regii stipatores laetati, episcopatum petenti quam cito dari suadent, regi nil perditurum asserentes, si sibi militaturo et fidem servaturo quod petit largiatur. Multo etiam sibi profuturum, si id faciat, quod cum factum sit, omnium salutem affectet. Rex eorum suasionibus adquiescens, Remos devenit, civibus hanc petitionem ostensurus, ne malefidae sponsionis teneretur obnoxius. 26. Oratio regis ad cives Remenses. Et omnibus accersitis, sic locutus ait: Quoniam fidei exsecutores vos probavi, nec me a fide alienum experiemini. Cum enim sit fides, cum quod dicitur fit, quia vos id fecisse perspitio, et me penitus observasse idem fateor. Arnulfus divae memoriae Lotharii ex concubina filius, hujus sedis dignitatem per aliquos qui mihi assistunt expetiit; quicquid nobis nuper derogatum est se restituturum pollicitus; necnon et contra hostes multa moliturum. Cujus promissiones et fidem, ad vestrum contuli examinanda juditium, ut aut vestro approbetur examine, aut improbetur. Ille petitionibus instat. Potestatis vestrae sit, utrum quod petit accipiat. Nec vero in quoquam ei a me fautum est. Nihil etiam deliberatum. Quicquid id foret, utile duxi ad vestram deferri debere censuram, ut si honestum fiat, vobis utilitatem et mihi gloriam comparet. Si autem pernitiosum, ego quidem nullius perfidiae, nullius doli, nullius fallatiae penitus arguar. Vos vero aut suffecti doli falsam opinionem cum doloso subibitis, aut si non, in desertorem manus assidue exseretis.