# Historiarum Libri Quatuor 4.4.28-29

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.28 to 4.4.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.28

27. Responsio civium ad regem. Ad haec cives: Cum, inquiunt, vestrae majestatis dono, eligendi domini optio nobis data sit, multa fide, multo ingenio enitendum est, ut et regiae dignitatis derogatio nulla fiat, et nos falsae criminationis notam, cusamque futuri incommodi vitemus. Arnulfus quem paulo ante memoratum audivimus, a nobis nuper idem expoposcit; plurima fide si hoc fiat regis commoda sese exsecuturum pollicens; erga cives non modicam benivolentiam habiturum. Sed quia ejus utpote adolescentis mores affectusque incertos habemus, nostras solummodo rationes non sufficere ad haec arbitramur. Adsint ergo qui vobis id suadent. Conferamus utrimque rationes. Dicat quid quisque potius cogitet; quid potissimum, ne abscondat; ut et ex honesto gloria sit communis, et ex pernitiae incommodum aeque patiamur. 28. Promotio Arnulfi. Rex civium sententiam adprobat, ut coram deliberent jubet. Rationes coram dispositae sunt. Arnulfum itaque si quod spondet faciat, dignum summo sacerdotio asserunt. Itaque vocatus, et ante regem admissus est. Qui de fide habenda erga regem sciscitatus, ad omnium vota modestissime respondit. Ad coenobium ergo monachorum sancti Remigii quod ab urbe uno miliario situm est, ubi ordinatio episcoporum ex antiquo habenda est, a rege et primatibus deductus est. Ubi rex cum suorum medius resideret, post consilia apud suos secessim habita, liberali eloquio sic affatus est: Divae memoriae Ludovico Lotharii filio orbi subtracto, si proles superfuisset, eam sibi successisse dignum foret. Quia vero regiae generationi successio nulla est, idque omnibus ita fore patet, vestri caeterorumque principum, eorum etiam qui in militari ordine potiores erant optione assumptus, praemineo. Nunc vero quoniam ex linea regali hic unde sermo est solus superfuit, ne tanti patris nomen adhuc oblivione fuscetur, hunc superstitem alicujus dignitatis honore expoposcistis donari. Si ergo fidei servandae jus polliceatur, urbis tuitionem spondeat, hostibus etiam in nullo sese communicaturum, immo illos impetiturum promittat, vestri juditii censura concedere ei episcopatum non pigebit; ita tamen ut secundum prudentium ordinationem, sacramenti auctoritate mihi conexus sit.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
