Latin
4.4.30 to 4.4.32
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.30-32
Not analysed yet
29. Cirographi scriptum. Et ut penitus mentis conceptum aperiam, post jurationis sacramentum, cirographum ab eo scribendum puto. In quo maledictionis anathema habeatur hujusmodi, quod ei impraecetur pro felicibus contumeliosa, pro salutaribus pernitiosa, pro honestis turpia, pro diuturnitate punctum, pro honore contemptum, et, ut totum concludatur, pro omnibus bonis omnia mala. Quod etiam bipertitum fieri placet. Alterum mihi sibi alterum concedatur. Quandoque etiam hoc illi calumnias ingeret, si turpiter a fide declinet. Hac promulgata sententia, id ita faciendum ab omnibus laudatum est. Procedit itaque Arnulfus coram. Si id inventum laudet, consulitur. An sic suscipiat quod petit, sciscitatur. Ille honoris cupidus, inventum laudat. Sese sic posse suscipere asseverat. Jussus itaque cirographum bipertitum notavit. Regi alterum, alterum sibi servavit. 30. Eukaristia causa perditionis data. Quod cum regi penitus sufficeret, episcopis tamen, ut fertur, non satis id visum est, nisi illud etiam adderetur, ut in missarum celebratione eukaristiam a sacerdote sumeret, eamque perditionis causam sibi imprecando coram optaret, si fidem violando unquam desertor fieret. Quod et factum fuit. Nam sacerdos inter celebrandum, eukaristiam optulit, et ille consequenter sumpsit, atque ad juditium sibi fieri optavit, si ullo modo fidei violator existeret. Quod tandem regi et primatibus fidem fecit. 31. Reprehensio de eodem. Nonnullis tamen quorum mens purgatior erat nefarium et contra fidei jus id creditum est. Ejus modi enim naturae hominem esse aiebant, ut facile per sese corrumpatur in se, amplius vero impulsionibus ad flagitium extrinsecus posse pertrahi. Asserebant quoque ex decretis patrum, et canonum scriptis, neque invitum ad eucaristiam impellendum, neque eucaristiam perditionis causa cuiquam offerendam, cum redemptionis gratia et petentibus offerendam, et invitis negandam credendum sit. Indignum etiam videri panem angelorum et hominum temere indignis dari, cum ipsa Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira Divinitas et immundos abhorreat, et puros mira parcitate foveat, juxta quod scriptum est: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I, 5). Ab episcopis ergo Remorum dioceseos ordinatus Arnulfus et sacerdotalibus infulis decenter insignitus est. Nec multo post, a papa Romano missum apostolicae auctoritatis pallium sumpsit.