# Historiarum Libri Quatuor 4.4.33-35

Richerus, Historiarum Libri Quatuor, 4.4.33 to 4.4.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/richerus/historiarum-libri-quatuor/4.4.33

32. Quod amplius justo Karolum Arnulfus dilexerit. Qui cum ex tanta dignitate procederet insignis, illud tamen infortunii genus arbitrabatur, quod ipse superstes de patrio genere nullum praeter Karolum habebat. Miserrimum quoque sibi videri, si is honore frustraretur, in quo solo spes restituendi genus paternum sita foret. Patruo itaque miserescebat; illum cogitabat, illum colebat, illum pro parentibus carissimum habebat. Apud quem collato consilio, querebat quonam modo in culmen honoris illum provehere posset, sic tamen ut ipse regis desertor non appareret. 33. Remorum captio. Cujus rei rationem sic fieri arbitrabatur, ut statueretur tempus, quo primates quot posset, in urbe acsi aliquid magnum ordinaturus ipse colligeret. Tunc etiam Karolus per noctis silentia cum exercitu ad portas urbis adveniret. Nec tunc deesset qui exercitui irruenti portas panderet, juratus secreti fidem. Exercitus intromissus urbem invaderet, atque sese cum primatibus collectis comprehenderet, vim inferret, ac ergastulo detruderet. Itaque factum foret, ut et regia potestas infirmaretur, et patruo virtus dominandi augesceret, nec ipse desertor videretur. Quod et effectum habuit. 34. G. et V. comites, atque alios viros consulares invitat. Quiddam magnum sese ordinaturum mandat: unde et multum eis maturandum. Illi sine dilatione advenerunt, in obsequio domini paratissimos se demonstrantes. Arnulfus alia pro aliis dans, quod vere molitur penitus dissimulat. Ad quid potius intendat, omnes ignorant. Uni tantum de cujus taciturnitate et fide non diffidebat, id totum credulus commisit. Qua nocte Karolus intromitendus esset aperuit; et ut tunc portarum claves a suo cervicali tolleret, urbemque armatis aperiret, jussit. Nec multo post, nox cui hoc debebatur flagitium, affuit. Karolus cum exercitu tempore deputato ad portas urbis nocturnus affuit. Algerus presbyter sic enim vocabatur introrsum cum clavibus se praesentem habuit. A quo mox portae patefactae sunt, exercitusque intromissus. Urbs quoque a praedonibus direpta et spoliata.

---

Richerus, HISTORIARUM LIBRI QUATUOR. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/richerus.html.
